The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PERSUASUM SIBI*

VEXILLUM TURCARUM AD ECHINADAS INSULAS OLIM
CAPTUM RESTITUITUR EIUSDEM NATIONIS MODERATORIBUS.

 

Persuasum Sibi habens Ecclesiam catholicam his temporibus maxime impelli, ut homines cuiusvis generis, linguae, religionis, sincero et amanti studio attingat, mentem Suam ad inclitam Turcarum Nationem convertit, quae ad progressus huius aetatis proprios impigre niti cognoscitur. Est Ei vero peculiaris laetitiae causa, quod, mutatis rerum vicibus, Turcarum Respublica et Apostolica Sedes necessitudine in praesenti inter se coniunguntur. Ad quod efficiendum multum contulit Angelus Iosephus Roncalli, tunc Archiepiscopus titulo Mesembrianus, cum Apostolicum Delegatum in Turcia ageret; estque commemorandum eundem sollertem Pastorem, cum esset ad Petrianam Cathedram evectus et universam regeret Ecclesiam, die XXIX mensis Februarii anno MCMLX Internuntiaturam Apostolicam ea in regione instituisse atque adeo publicae ac mutuae consuetudinis vincula arctiora reddidisse. Apud Ipsum vero Summum Pontificem, illius in supremo munere Successorem, viget memoria honoris Sibi praestitia Turcarum Moderatoribus, cum ex India nuper revertens aŽrio vehiculo eorum dicionem transvolaret; ea scilicet oblata occasione aŽronaves Turcicas obsequii causa Se esse comitatas.

Itaque signum benevolentiae erga Nationem istam cupiens impertire, vexillum Turcicum in navali proelio ad Echinadas insulas olim captum et usque adhuc in Liberiana Basilica Romae asservatum eiusdem Reipublicae Auctoritatibus restituere decrevit; qua nempe re significaretur vetus tropaeum bellicum iam valere ad consensionem ac pacem fovendam. Deum autem omnipotentem Ipse deprecatur, ut nobilem Turcarum gentem muneribus suis locupletet eique veri nominis prosperitatem benigne concedat.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Ianuarii, anno MCMLXV.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 372-373

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top