The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRI ORDINIS*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CATHEDRALI ECCLESIAE CULMENSI CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sacri Ordinis Cisterciensis Monachi saeculo XIII Pelplini amplam ecclesiam opere nobilem exstruxerunt et per subsequentes aetates decorarunt. Hoc templum insigne, Beatae Mariae Virgini in Caelum Assumptae, Sancto Stanislao atque etiam, secundaria quidem ratione, Sanctis Bernardo et Benedicto sacrum, et gothico structurae genere spectabile, nunc est cathedrale, utpote sedes honoris Praesulis Culmensis. Praeter ipsam molem, admirationem movent altaria, imagines, scamna chori, ambo et supellex pretiosa. Itaque haec domus Dei digna sane est, quam peculiari modo respiciamus cuiusque augeamus dignitatem. Libenter hanc ob rem preces audivimus, quibus Venerabilis Frater Casimirus Iosephus Kowalski, Culmensis Episcopus, Nos rogavit, ut tam praeclaram ecclesiam Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus supplicationibus Dilectus Filius Stephanus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Wyszyński, Gnesnensis et Varsaviensis Archiepiscopus, et plures Moderatores Ordinis Cisterciensis sunt suffragati. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Culmensem ad honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari: sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Ianuarii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 715-716

 

Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top