 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
PRO DEO*
DE «UNIONE INTERNATIONALI» CETERISQUE
OPERIBUS,
QUIBUS NOMEN «PRO DEO».
Ad futuram rei memoriam. — «Pro Deo aut contra Deum; en rursus
deliberatio, in qua universi orbis sortes continentur; in quavis enim re, in re
politica et oeconomica, in moribus, disciplinis, artibus, in Civitate ac
domestica civilique consortione, in Oriente et Occidente, ubique haec
deliberatio occurrit, cuius consectaria summum prorsus momentum habent» (Litt.
Encycl. Caritate Christi compulsi; A. A. S. XXIV, 1932, p. 184).
Haec verba Pii PP. XI, Decessoris Nostri imm. mem., effecerunt, ut conderentur
instituta, quae semina fecunda inicerent in cultum ingenii, in rationes
politicas, oeconomicas et sociales populorum, fraternitatis vinculis se
coniungere cupientium. Quae inter instituta effloruit Consociatio seu «Unio
Internationalis», cui nomen «pro Deo» est quaeque ipsa hac appellatione quo
nitatur aperte manifestat. Ab ipso enim ortu eo curas intendit, ut homines
variis in regionibus doctrinis dediti vel in vitae actione constituti operam
sociarent ad unitatem componendam inter terrae incolas, etiam diversi ordinis
socialis et religionis, qui supremam Dei auctoritatem in vita publica et privata
agnoscunt. Surculus iam in arborem ramosam excrevit: etenim familia, quae «Pro
Deo» vocatur, nunc complectitur «Unionem» illam, quasi matricem, sacerdotum
utriusque cleri, qui operam dant, ut rationes, quibus eadem familia regitur,
serventur et ad effectum deducantur; deinde sodalitatem Europaeam laicorum et
Americanam item laicorum; quae utraque sodalitas auxilia praebet ad alta et
excelsa assequenda, operi proposita, quod «Pro Deo» appellatur, et utraque
«Unioni» praedictae est consociata. Ex his coalescit Consilium, cuius est rem
totam promovere, ac peculiari modo curas impendere Romanae studiorum sedi, quae
«Pro Deo» nuncupatur quaeque est validum instrumentum tam nobilis causae tuendae
ac provehendae. Est igitur proprium huiusmodi studiorum et totius operae, quae
nomine «Pro Deo» signantur, eo contendere, ut principia disciplinarum
anthropologicarum et socialium apte congruant cum principiis philosophiae ac
theologiae, et conclusiones inde colligantur utiles ad solvendas huius aetatis
quaestiones spirituales et eas, quae ad cultum spectant civilem. Cum vero in
praesens viginti annorum spatium expleatur ab illa studiorum sede Romae
constituta, Nos Moderatoribus, sociis, fautoribus ex animo gratulamur opus per
hoc tempus non parvo cum labore sed iam laeta cum fructuum copia perfectum.
Iuvat Nos praeterea commemorare totum institutum, quod nomine «Pro Deo»
comprehenditur, sive quoad doctrinam, sive quoad ordinationem, sive quoad rem
oeconomicam, moderationi Magistri Generalis incliti Ordinis Fratrum
Praedicatorum, quorum est «contemplata aliis tradere», nuper creditum esse,
salvo tutelae iure Sacrae Congregationis Studiorum Universitatibus et Seminariis
praepositae. Quod quidem Sacrum Consilium etiam «Unionem Internationalem Pro
Deo», uti dicitur, auctoritate Nostra in personam moralem ad normam Codicis
Iuris Canonici, lato Decreto die XXV mensis Ianuarii hoc anno MCMLXV, rite
erexit. Probe igitur fore confidimus, ut his sibi collatis muneribus sodales
isti impensius se impelli sentiant ad conitendum, ut Deus in publico ac
domestico convictu reapse teneat primatum. Caelestium demum donorum auspicem,
Benedictionem Apostolicam filiis Nostris, in eadem spirituali familia «Pro Deo»
congregatis, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VII mensis Martii, quo Sanctus Thomas Aquinas, Confessor et Ecclesiae Doctor,
recolitur, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 574-576
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|