 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
SUPREMI PONTIFICATUS*
REGIONES MONS LEONINUS ET GANA A
DELEGATIONE APOSTOLICA AFRICAE OCCIDENTALIS SEIUNGUNTUR ET DELEGATIONI
APOSTOLICAE MEDIAE AFRICAE OCCIDENTALIS SUBICIUNTUR.
Ad futuram rei memoriam. — Supremi Pontificatus officium Nos
impellit, ut ea sollicita cura praestemus, quae Nomini Christiano propagando et
saluti fidelium in regionibus degentium, quae missionali opere excoluntur,
aptius conducere videantur. Mentem igitur Nostram convertimus ad Africana
territoria, quae Mons Leoninus et Gana appellantur et Delegationi Apostolicae
Africae Occidentalis usque in praesens tempus erant subiecta. Visum est enim,
propter spirituales utilitates Christifidelium, ea inde distrahere et ad aliam
Delegationem huiusmodi transferre. Itaque, e consulto Sacrae Congregationis de
Propaganda Fide, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, regiones Montem Leoninum et
Ganam a Delegatione Apostolica Africae Occidentalis seiungimus atque
Delegationi Apostolicae Mediae Africae Occidentalis adicimus. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Martii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 717-718
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|