 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
AMPLISSIMO IN COETU*
AD EXC.MUM P. D. IOANNEM PEREIRA
VENĀNCIO, LEIRIENSEM EPISCOPUM, OB ROSAM AUREAM AD FATIMENSEM ECCLESIAM PER
EMINENTISSIMUM LEGATUM FERDINANDUM S. R. E. PRESBVTERUM
CARDINALEM CENTO MITTENDAM.
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. —
Amplissimo in coetu extremo tertiae Sessionis Concilii Oecumenici Vaticani
Secundi, in quo Constitutio de Ecclesia, eius praeclaram compagem nova luce
collustrans, est probata, Nos, fulgidae coronae Beatae Mariae Virginis et
augustae caeli terraeque Reginae novam veluti gemmam inserentes, Matrem
Ecclesiae eam renuntiavimus. Quo in consessu etiam ediximus Nos Auream Rosam ad
Fatimense templum per Legatum mittere statuisse. Hoc enim mariale sanctuarium
celeberrimum est non solum apud dilectissimum Nobis populum Lusitanum, sed etiam
apud alios plurimos Christifideles, qui sunt per orbem terrarum. Et quemadmodum Pius PP. XII, Decessor Noster rec. mem., in maximis temporum angustiis
humanum genus Immaculato Cordi Beatae Mariae Virginis devoverat, ita et Nos,
gravissimas necessitates, quae in praesenti urgent, respicientes, id praesidio
eiusdem Deiparae Virginis tunc commendavimus. Dum igitur id, quod in eodem
universalis Svnodi coetu annuntiavimus, ad effectum deducimus, hac spe tenemur
fore, ut a Christo Domino ea, quae est mater ipsius et «mater membrorum eius»
(S. Aug., De sancta virg., 6; PL 40, 399), impetret Concilio Oecumenico ac toti
Ecclesiae novam uberemque caelestis gratiae abundantiam, ut ea sit religiosae
unitatis valida effectrix, ut pressos calamitate et aerumnis benigne refoveat,
ut peccatores ad melioris vitae rationem reducat, ut eos, qui impietatem et
atheismum profitentur, ad timorem Dei et verae fidei revocet
lucem, ut optatum pacis bonum mundo conciliet. Harum rerum, quae animum pulsant
Nostrum, singulare hoc munus, pretioso metallo concinnatum, volumus esse signum
perenne, idemque nobilem istam pietatis marianae sedem, a Pio PP. XII Basilicae
Minoris nomine ac dignitate merito auctam, ornare. Haec vero maiore etiam cum
studio expetimus agimusque, ut simul fidem populi Lusitani in luce ponamus ac
laude celebremus, maxime prae oculis habentes peculiarem navitatem, qua istius
Nationis Christifideles catholicas missiones non pauca per saecula provexerunt.
Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, Fatimensi ecclesiae Rosam ex auro
conflatam, ibique religiose asservandam, harum Litterarum vi tribuimus et
largimur. Quae vero in sollemni Benedictionis Rosae huiusmodi caerimonia a Deo
supplices postulavimus, ut nimirum prospera cuncta concederet, adversa
destrueret, ea iterum impenso animi ardore a misericordiarum Patre effiagitamus
ut sacrorum administris et universo populo Lusitanae Nationis cumulate
impertiat. Ut autem sacrum hoc munus cum honore, quemadmodum par est, suscipiatur,
volumus illud eidem Fatimensi templo dari per Dilectum Filium Nostrum
Ferdinandum Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyterum Cardinalem Cento. Cum vero
ibidem sacrum sollemne ea de causa peragetur, omnibus utriusque sexus
Christifidelibus, qui peccata sua confessi et sacra Communione refecti, vel
eidem sacro interfuerint ibique pro Sanctae Ecclesiae bono pias preces ad Deum
fuderint, de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Apostolorum Petri et
Pauli atque Nostra auctoritate confisi, Indulgentiam plenariam benevolenter in
Domino elargimur. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Martii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 459-460
© Copvright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|