 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
TUTELA CAELESTIS*
BEATA MARIA VIRGO, «NUESTRA SEÑORA DEL
ROSARIO DE LAS LAJAS» VULGO APPELLATA, PRINCIPALIS PATRONA DIOECESIS IPIALENSIS
ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Tutela caelestis virtutis sacras iuvat diciones
firmari, quae quasi arbores novellae in feraci catholicae Ecclesiae agro
conseruntur. Cum ergo aliquot abhinc menses Ipialensem dioecesim intra fines
Columbianae Civitatis condiderimus,
ad eius bonum et incrementum Patronum esse Nobis renuntiandum haud immerito
arbitramur. Neque electio laboriosa, quandoquidem universae regionis incolae
atque in primis urbis «Ipiales» cives suam Matrem amantissimam fidamque rerum
suarum Patronam, Nostram Dominam SS. Rosarii, «de las Lajas» seu a rupe
appellatam, iamdiu habent eamque pietate eximia, cultu latissime patente,
venerantur. Hac quidem de re multa commemorabilia proferri possunt, veluti
templum in loci amoenitate artificiose exstructum, vel ipsa marialis imago in
saxo depicta, unde nomen vulgatum. Idem vero studium religionis erga Virginem
Sanctissimam «de las Lajas» a Pio PP. XII, Decessore Nostro imm. rec.,
sollemniter est comprobatum: ut enim praeclara imago anno MCMLII, auctoritate
Petriani Canonicorum Collegii, pretioso diademate est redimita, ita duos post
annos aedes ipsa ad dignitatem Basilicae Minoris per Apostolicas Litteras est
evecta. Laudabili igitur permotus consilio optatisque publici magistratus, cleri
utriusque ac fidelium omnium obsecutus, Venerabilis Frater Michaël Angelus Arce
Vivas, qui fuit Ipialensis Episcopus antequam ad sedem Popayanensem est
promotus, petiit a Nobis, ut Augustam Deiparam, illo distinctam nomine,
universae dioecesis Patronam auctoritate Nostra confirmaremus. Quod votum
libentissimo animo explentes, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Mariam
Virginem, quae «Nuestra Señora del Rosario de las Lajas» vulgo appellatur,
totius dioecesis Ipialensis principalem apud Deum caelestem Patronam
constituimus ac declaramus seu confirmamus, omnibus adiectis honoribus ac
privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVI mensis Aprilis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 1, pp. 45-46
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|