The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

GENTIS PERUVIANAE*

SANCTUS MARTINUS DE PORRES PUBLICAE
EDUCATIONIS INSTITUTIONISQUE TELEVISIFICAE
CAELESTIS IN PERUVIA PATRONUS EDICITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Gentis Peruvianae filius idemque alumnus Ordinis Dominiciani, Sanctus Martinus de Porres, cui Ioannes PP. XXIII, Decessor Noster mem. rec., summos Caelitum honores decrevit, tamquam integer lectusque «flos sanctitatis», ut Rosa virgo Limana, merito habetur et colitur. Is enim, ceterarum quidem virtutum splendore clarissimus, ita humilitatem praetulit caritatisque flammam aluit, ut, tenuiores civium ordines potissimum eligens, ad pauperes adiuvandos, relevandos calamitosos aegrotosque sanandos, qui esset bonus medicae artis minister, omnem omnino curam quotidiana consuetudine converterit. Qui fraternus in egentes amor, quae singularis in populum benevolentia causa e sane fuerunt, cur semper Martino Fratri et in terris degenti et sempiterna luce fruenti populares in primis postque inde christiani indigenae Americani eximium continuumque adhiberent studium pietatis. Porro hunc ipsum ob cultum, quem etiam fovendum ac provehendum curant, sacrorum Antistites Peruviae, in conventu superiore mense Martio habito, id esse ab Apostolica Sede expetendum omnibus sententiis censuerunt, ut idem Caeles publicae puerorum adulescentiumque educationis Patronus sua in Civitate renuntiaretur. Constat enim nostris praesertim temporibus ad iuvenes in doctrinis artibusque erudiendos ipsumque populum, discendi ludis multiplicatis, recte instituendum apta esse in Peruvia inita consilia; quae inter mirum etiam telehoramatis inventum passim usurpari, quippe quod ad magnam discipulorum multitudinem possit pervenire. Tanto exsequendo operi Ecclesia suos suppeditavit viros, quidvis attulit subsidii, christianas scilicet docendi rationes ut tueretur summumque animorum bonum. Interea universi Episcopi per pastoralem epistulam nuntiabant se educationis totius patrocinium S. Martino esse commissuros. Quam ob rem a Dilecto Filio Nostro Ioanne S. R. E. Presb. Card. Landázuri-Ricketts, Archiepiscopo Limano, Peruviani Episcoporum Collegii Praeside, sumus rogati, ut commune votum Nostra probatum auctoritate sanciremus. Has Nos preces, suffragante Venerabili Fratre Romulo Carboni, Archiepiscopo titulo Sidoniensi, Nostro apud Peruviam Apostolico Nuntio, atque referente Venerabili Fratre Angelo Dell' Acqua, Archiepiscopo titulo Chalcedonensi, proximo a Cardinali publicis Ecclesiae negotiis praeposito, libentissimo animo explere statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Martinum de Porres, Confessorem, educationis publicae institutionisque televisificae in Peruvia caelestem apud Deum Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae Sanctis Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 14, pp. 961-962

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top