 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
AENARIA INSULA*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR
PAROECIALIS ECCLESIA SS.MO CORDI IESU ET S. MARIAE MAGDALENAE PAENITENTI
IN OPPIDO «CASA- MICCIOLA-TERME», UT APPELLANT,
INTRA FINES ISCLANAE DIOECESIS, CONSECRATA.
Ad perpetuam rei memoriam. — Aenaria insula non solum ob locorum amoenitatem
formosissima praedicatur et ob aquarum calentium fontes saluberrima, sed
perinsignibus etiam quibusdam religionis sedibus commendatur, quibus videlicet
fidelium animis spiritualis accrescit pulchritudo et medicamen adhibetur. Quas
inter dilaudatur paroecialis ecclesia Sacratissimo Cordi Iesu et Sanctae Mariae
Magdalenae Paenitenti sacra et in oppido Casamicciola posita. Prima quidem aedes
paroecialis eaque parva et angusta Sancto Severino dicata esse traditur; deinde
amplius templum honori Sanctae Mariae Magdalenae conditum est ab ea civitate,
cui ius patronatus anno MDXL concessum esse in annalibus legitur. Verumtamen,
cum die XXVIII mensis Iulii anno MDCCCLXXXIII insula immani terrae motu
quateretur, homines resque soli hiatibus sunt absumpti. Post tantam calamitatem,
qua oppidum est afflictum, parochus Iosephus Morgera, qui priori, strage illa
interempto, successerat, omni ope, nulli parcens labori, est annisus, ut, alio
quidem loco, novum paroeciale templum excitaretur, quod provido consilio
Sacratissimo Cordi Iesu et Sanctae Mariae Magdalenae voluit dedicare. Auspicali
lapide anno MDCCCXCIV sollemniter iacto, egregium aedificium coeptum est exstrui
et ornari; quod opus, in multum tempus productum, nunc tantum omni ex parte est
absolutum. Admireris molis amplitudinem, columnarum venustatem, marmora multorum
colorum, signa Sacratissimi Cordis Iesu et Sanctae Mariae Magdalenae. Quibus
permotus, Venerabilis Frater Dinus Tomassini, Episcopus Isclanus, Nos rogavit,
ut idem templum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus
libenti animo auditis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam,
Sacratissimo Cordi Iesu et Sanctae Mariae Magdalenae Paenitenti consecratam, in
oppido vulgo «Casamicciola-Terme» nuncupato et intra fines Isclanae dioecesis
sito, ad bonorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus
adiectis iuribus ac privilegiis, quae eiusmodi titulo rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Maii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 198-199
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|