 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
URBI IN AETERNUM*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
PAROECIALIS ECCLESIA
SANCTI CAMILLI IN URBE EXORNATUR.
Ad perpetuam rei memoriam.— Urbi in aeternum conditae, quamvis
praeclarissimis affluat templis, monumentis videlicet religionis et artis, decus
tamen additur paroecialis ecclesia Sancti Camilli, eleganti manu exstructa et
piorum concursibus celebrata. Recte quidem Roma, Sancto Pio PP. X, Decessore
Nostro, dominicum gregem provide pascente, illam sacram aedem erexit eique
dedicavit, qui multos annos inexhaustae suae caritatis thesauris eam
locupletarat, magister exsistens virtutis, qua in homine infirmo et aerumnoso
Christus ipse relevatur. Cuius Caelitis honori congruit magnificentia operis,
siquidem hoc structurae genere, quod Romanicum appellant recentioris artis
rationibus conformatum, aliisque rebus pretiosis et affabre factis est
nobilissimum. Cum praeterea trecentesimus quinquagesimus annus ab obitu Sancti
Camilli esset expletus, dilectus filius hodiernus parochus eiusdem templi, huius
etiam memoriae causa, Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure, pro
Nostra benignitate, donaremus. Quibus precibus, Dilecti Filii Nostri Aloisii
Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Traglia, Nostri in Urbe Vicarii
in spiritualibus Generalis, commendatione suffultis, libenti animo obsecundare
statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam, Deo in honorem Sancti
Camilli de Lellis, Confessoris, in hac Alma Urbe consecratam, ad dignitatem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis
liturgicis, quae templis eodem nomine insignibus et honore praeditis rite
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas; validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Maii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 199-200
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|