 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
RECENTIORIS ARCHITECTURAE*
TITULUS ET PRIVILEGIA BASILICAE
MINORIS PAROECIALI TEMPLO
SS.MI CORDIS CHRISTI REGIS IN URBE CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Recentioris architecturae monumentum insigne,
quippe in quo viri nostra hac aetate ob artium scientiam celebratissimi ingenium
operamque posuerint, assurgit in amoena Almae Urbis planitie, quae, hinc ad
radices montis Marii patens, fluminis hinc Tiberis alluitur undis, templum
Christo Regi saeculorum sacratum. Augescente enim post prius luctuosissimumque
omnium nationum bellum numero incolarum, nova aedificationis causa viarum spatia
fuerunt invenienda novique vicorum ordines dimetiendi; statimque consilium
exstruendae etiam domus Dei, quae novae Urbanae regionis quasi centrum atque cor
esset, tum publici magistratus tum religionis antistites laudabili consensione
ceperunt. Sed in primis Benedictus PP. XV, Decessor Noster imm. rec., huiusce
operis est auctor habendus et laudandus, qui, de fidelium illic viventium bono
sollicitus, Leoni Ioanni Dehon, sodalitatis Sacerdotum a Sacro Corde Iesu
institutori, mentem suam aperuerit inceptoque omnimodis faverit. Etenim is ut
sacrum optavit aedificium, ita et nomen, a regali Ss. Cordis Iesu potestate
mutuandum, elegit. Augustae igitur voluntati obsequens, idem Dei servus tam
sollerter est opus aggressus, ut die XVIII mensis Maii anno MCMXX Basilius Card.
Pompilj, id temporis vice sacra Urbis Antistes, auspicalem templi lapidem
statuerit. Quod, inde post egregio artificum operariorumque labore perfectum,
die XX mensis Maii anno MCMXXXIV publico cultui est patefactum atque anno
MCMXXXVIII exeunte sollemni est ritu consecratum. Pastoralis interea ministerii
initium laetis sane auspiciis sacerdotes a Ss. Corde, legiferi Patris sui
vestigiis insistentes, iam fecerant; quin etiam, condita paroecia, in animorum
salute tam diligentem curam adhibebant, ut artis splendori religionis alacritas
plane responderet. Namque ipsum aedificium, duabus ornatum turribus, extra et
intus magnitudine ac dignitate praestat: dimidiata Christi effigies ex aere
ianuam mediam coronat; altera eiusdem imago coloribus udo illitis in apside est
depicta; aeneae etiam Viae Crucis, ut aiunt, stationes et artificiosa vitra
fenestrarum multum ei afferunt ornamenti; crypta denique, iis omnibus qui in
bello ceciderunt dicata, pietatem instimulat. Itemque sacri caeremoniarum ritus
magnifice peraguntur, scholae iuventuti instituendae patent, acroases de
christiana doctrina saepius habentur atque assidua est cura de familiis Cordi
Iesu peculiariter commendandis atque consecrandis ad eius iustitiae, amoris et
pacis regnum proferendum. Id quoque est addendum, quod, aucto Pur puratorum
Virorum numero, Nosmetipsi die V mensis Februarii hoc anno templum idem
dignitate tituli diaconalis honestavimus. Quae cum ita essent, dilectus filius
Beniaminus Zambetti, eiusdem ecclesiae curio, petiit a Nobis, ut, altero
revoluto saeculo ab instituto Ss. Cordis Iesu sollemni, novum amplioremque
honorem Basilicae Minoris perillustri sedi deferremus. Quod votum, attentis
commendationibus tum Praepositi Generalis religiosae, quam supra diximus,
sodalitatis, tum praesertim Dilecti Filii Nostri Aloisii S. R. E. Presb. Card.
Traglia, qui Noster in Urbe Vicarius in spiritualibus, cum sacras vices gereret,
aedem ipsam consecravit, admittere atque explere nihil dubitamus, immo etiam pro
certo habemus, huiusmodi tributo beneficio, optatis quoque desideratissimi
Decessoris Nostri cumulate Nos esse satisfacturos. Quapropter, ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
templum paroeciale, quod, in Urbe exstans, Sacratissimo Cordi Christi Regis est
dicatum, ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus,
adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Iulii,
anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp.275-277
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|