|
PAULUS
PP. VI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE APOSTOLICAE
NORMAM SECUTUS*
STATUTA APPROBANTUR AD CURAM SPIRITUALEM
MILITUM REIPUBLICAE FOEDERATAE GERMANIAE SPECTANTIA.
Normam secutus articuli XXVII sollemnis Conventionis inter
Apostolicam Sedem et Germaniam die XX mensis Iulii anno MCMXXXIII initae, Pius
PP. XI, Decessor Noster rec. mem., «Statuta ad curam spiritualem militum
exercitus Germanici spectantia» Litteris Apostolicis die XIX mensis Septembris
anno MCMXXXV sub anulo Piscatoris datis approbavit. Cum autem ius et disciplina
ad Vicarios Castrenses pertinentia a Pio PP. XII, item Decessore Nostro,
Instructione die XXIII mensis Aprilis anno MCMLI edita, nonnihil sint immutata,
aliaeque interea causae exortae, iam expedire videtur eiusmodi regulas nova
ratione componi, quo aptius religiosae utilitati catholicorum ad armatorum
copias Reipublicae Foederatae Germaniae pertinentium conducant. Nova igitur
Statuta diligenter condita sunt et a Sacra Congregatione Negotiis Ecclesiasticis
Extraordinariis praeposita recognita. Eorum vero, circa quae etiam Moderatores
Reipublicae Foederatae Germaniae sunt auditi, hic est, qui sequitur, tenor:
STATUTA AD CURAM SPIRITUALEM MILITUM
REIPUBLICAE FOEDERATAE GERMANIAE
SPECTANTIA
I
De Vicario Castrensi
1
Vicarii Castrensis (Militärbischof)
munus officiumque est universum negotium de animarum cura catholicorum ad
armatorum copias. Reipublicae Foederatae Germaniae pertinentium componere,
dirigere atque promovere. Opera ideo ab ipso navanda est, ut catholicis suae
iurisdictioni obnoxiis facilior et fructuosior aditus ad christianam doctrinam
reddatur, Ecclesiae Sacramenta administrentur, iique pastorali ministerio
confirmentur.
2
Vicarii Castrensis munus Apostolica Sedes confert uni ex
Episcopis residentialibus Reipublicae Foederatae Germaniae, servatis quae in
art. 27 sollemnis Conventionis inter Sanctam Sedem et Germaniam die XX mensis
Iulii anno MCMXXXIII initae (A. A. S. XXV, 1933, 389- 414) sancita
sunt.
3
Electus Vicarius Castrensis potestate iurisdictionis pollet
ordinaria, tum fori externi, tum fori interni, personali et speciali, ceteris
Ordinariis locorum minime obnoxia. Huiusmodi autem iurisdictio non est
exclusiva; subiectos igitur Vicario Castrensi ab Ordinarii loci et parochi
potestate haud subtrahit, qui tamen in eosdem potestatem exercent secundario,
semper vero iure proprio. Potestas ac facultates ad Vicarium Castrensem ab
Apostolica Sede directe profluunt.
4
Vicarii Castrensis iurisdictioni subduntur: universi milites
catholici; omnes e civium ordinibus, qui iuxta legum vigentium praescripta
copiis armatorum addicti sunt atque catholicam religionem profitentur; membra
catholica familiarum militum sive stabiliter sive ad tempus servitium militare
exercentium et eorum e civium ordinibus, quos supra memoravimus, etiam si
eorundem paterfamilias catholicam fidem non profiteatur.
Vocabulo familiae designantur ullice uxor et liberi, sive
patrisfamilias sive uxoris, sive proprii sive adoptivi, usquedum vigesimum
primum aetatis annum expleverint et in domo paterna vitam degerint.
Iurisdictioni Vicarii Castrensis subtrahuntur uxor a viro
legitime separata atque liberi cum eadem cohabitantes, qui omnes potestati
Ordinarii loci subiciuntur.
5
Iurisdictioni Vicarii Castrensis subsunt in iis, quae militum cura pastoralis
postulat, tum aedificia omnia militaria (contubernia, stativa castra, munitiones
etc.), tum scholae militares necnon nosocomia et carceres unice militibus
destinata, item ecclesiae et oratoria, quae unice militibus usui sunt.
Quod vero ad alias ecclesias attinet, quae tantum certis diebus vel horis
militibus usui sunt, pacta opportuna ineantur cum rectore ecclesiae, vel, si
opus sit, cum iis, qui sacras aedes possident aut administrant, accedente semper
Ordinarii loci consensu.
6
Vicarius Castrensis suam Curiam constituit in urbe, ubi sedes Reipublicae
Foederatae Germaniae Moderatorum exstat, eamque instruet iuxta normas communes,
quibus dioecesana Curia regitur (cann. 363, 364). Moderatorum Reipublicae
autem est necessaria et congrua loca Curiae Castrensi expedire atque assignare.
Quin etiam danda erit opera, ut huic fini apta domus attribuatur.
Fas est Vicario Castrensi Vicarium Generalem, seu Pro-Vicarium, eligere, qui
adiutricem operam navabit in iis omnibus, quae spiritualem curam catholicorum
Reipublicae Foederatae Germaniae ad armatorum copias pertinentium respiciunt,
omnibus facultatibus auctus, quae — congrua congruis referendo — a Codice Iuris
Canonici Vicario Generali tribuuntur.
7
Ad Vicarium Castrensem pertinet, collatis consiliis cum Reipublicae
Potestatibus competentibus, veluti «districtus curae animarum» statuere eosque
immutare, quibus uniuscuiusque militum cappellani definite et apte praefiniantur
subiecti.
De his constitutis Vicarius Castrensis Episcopos dioecesanos, quorum
intersit, edocebit.
8
Vicario Castrensi ius est Statutum pastorale condendi, quo ea omnia
decernantur, quae sacrae disciplinae militum cappellanorum consulant, ut rite et
fructuose rationes provehantur ad spiritualem curam pertinentes. Curabit igitur,
collatis consiliis cum Reipublicae Potestatibus competentibus, ut militum
catholicorum ius ad curam spiritualem, attentis praesertim peculiaribus militiae
muneribus, recte et opportune impleatur atque libero religionis exercitio rite
consulatur.
Porro huiusmodi Statutum pastorale, antequam promulgetur, Apostolicae Sedi
subiciendum erit.
9
Leges ac normae a Vicario Castrensi edendae in Commentario actorum eiusdem
Vicarii Castrensis promulgantur.
10
Vacante Vicarii Castrensis munere, nisi aliud a Sancta Sede cautum sit,
iurisdictio et facultates huius muneris propriae a Vicario Generali, seu
Pro-Vicario, exercebuntur, ea tamen lege, ut boc tempore nihil innovetur.
II
De militum Cappellanis
11
In cura spirituali perfungenda cappellani militum unice iuri ecclesiastico
subiciuntur ideoque nullis potestatis civilis normis obnoxii erunt.
12
Militum cappellani tenentur legibus ecclesiasticis non tantum generalibus,
sed etiam particularibus loci, in quo versantur, praesertim iis, quae ad
obligationes clericorum et cultum divinum spectant.
Habitum ecclesiasticum secundum legitimas locorum consuetudines et Vicarii
Castrensis praescripta deferant. Ornatus militaris cappellanorum militum induci
potest nonnisi consentiente Vicario Castrensi.
13
Vicarius Castrensis militum cappellanos nominat, quos normis et condicionibus
respondere reppererit art. 27 Conventionis inter Sanctam Sedem et Germaniam
initae statutis. Item a Reipublicae Potestatibus competentibus postulat, ut
electis militum cappellanis status officialium Reipublicae iuxta leges vigentes
conferatur.
14
Vicario Castrensi ius est, collatis consiliis cum Reipublicae Potestatibus
competentibus, militum cappellanos sede et officio mutare.
15
Nominatio cappellani militum excardinationem a dioecesi non parit.
Quapropter, expleto quovis munere cappellani militum, sacerdos, ipso facto,
Ordinarii proprii — qui scilicet eidem concesserat, ut ministerio castrensi
manciparetur — iurisdictioni iterum obnoxius erit.
Vicarius Castrensis Ordinarios locorum certiores faciat de nominibus
cappellanorum militum, qui in eorum dioeceses mittuntur vel ab eisdem abscedunt,
necnon de translatione et promotione ipsorum.
Quilibet militum cappellanus statu officialium Reipublicae ad tempus fruens,
in arcam nummariam pensioni providendae dioecesis, cui incardinatur, legitimum
certumque tributum inferet.
16
Ubi neque necesse neque possibile est militum cappellanos stabiliter
constituere, Vicarius Castrensis, praehabito consensu Ordinarii loci,
consiliisque collatis cum Reipublicae Potestatibus competentibus, idoneos ad
curam spiritualem militum peragendam designat sacerdotes e clero saeculari vel
etiam religioso, qui hoc munere ut auxiliares fungantur.
17
Militum cappellani stabiliter constituti ordinariae potestati Vicarii
Castrensis durante munere omnino subduntur; at sacerdotes, qui munere cappellani
militum ut auxiliares funguntur, a Vicario Castrensi dependent in iis
tantummodo, quae ad exercitium spiritualis curae militum attinent.
Caveat Vicarius Castrensis, ut unicuique militum cappellano stabiliter
constituto, pariterque iis sacerdotibus, qui munere cappellani militum ut
auxiliares funguntur, testimonium litteris consignatum tradat muneris exercendi,
ut hic, si opus sit, facultates, quibus praeditus est, probare valeat.
III
De Auxiliaribus
18
Vicarii Castrensis erit viros auxiliares proponere, quos
Moderatores Reipublicae suppeditabunt, ut militum cappellanis adiutricem operam
navent in omnibus negotiis expediendis, quae tum cultum exercendum respiciunt,
tum rerum curationem ad spiritualem gerendam militum curam spectantium. Ut ad
hoc ministerium, auxiliari ratione, obeundum idoneus aptusque quis reperiatur,
si necessitas id ferat, examini subicietur, assistente quoque militum cappellano
a Vicario Castrensi delegato.
IV
De administratione Sacramentorum
19
Quod attinet ad administrationem Sacramentorum et exercitium
pastoralis muneris, militum cappellani ius commune quoad fieri potest servabunt,
haud spretis tamen legitimis locorum consuetudinibus.
20
In exercenda cura animarum militum cappellani parochorum iuribus
et facultatibus — congrua congruis referendo — fruuntur. Ipsis ius est
assistendi matrimoniis fidelium sibi vi potestatis exemptae subditorum, ea tamen
lege, ut quoad validitatem matrimoniorum haec potestas intelligenda sit
cumulativa cum Ordinario et parocho loci, vel sacerdote ab alterutro delegato.
In iis, quae spectant ad celebrationem matrimonii vigeant
praescripta can. 1097 C.I.C.
21
Causas matrimoniales subiectorum Vicario Castrensi, in prima
licet instantia, tribunal dioecesanum cognoscet competens ad normam iuris
communis. Declarationem nullitatis matrimonii in casibus exceptis, de quibus in
cann. 1990, 1991 C. I. C., Ordinarii loci tribunal pariter iudicat.
22
Caveat Vicarius Castrensis, ut in celebrando Missae sacrificio
sub divo diligentissime serventur praescripta can. 822, 4, et ea, quae Sacra
Congregatio de disciplina Sacramentorum in Epistola diei XXVI mensis Iulii anno
MCMXXIV circa facultatem celebrandi Missam sub divo edidit (cfr. A. A. S.
XVI, 1924, 370-371). Consideret praesertim, quod in eadem Epistola statutum,
nempe S. Missae celebrationem extra ecclesiae saepta tantummodo ad saeculares
celebritates aut politica festa religioso honestanda decore, prorsus vetitam
esse.
Sacris litari sub divo, servatis servandis, tantum in castris
sinat et in locis militibus peculiariter reservatis; si alibi Missa sub divo
celebranda, licet normae can. 822, 4 et memoratae Epistolae impleantur,
Ordinarii loci licentiam obtineat.
23
Ut acta et documenta ad animarum curam spectantia rite serventur
atque, data occasione, facilius reperiantur, studeant militum cappellani
ceterique sacerdotes, qui munere militum cappellani ut auxiliares funguntur, ut
omnia acta, quae baptismata, confirmationes, matrimonia et decessus subditorum
respiciunt, citissime et diligentissime duplici exemplari conficiantur, quorum
alterum quotannis ad Curiam castrensem mittatur.
De rationibus ad curam animarum spectantibus
Cum animarum cura pro militibus gerenda gravis sit pars
universalis ministerii pastoralis, cumque, ut rite et fructuose expleatur,
expediat, ut pro mille quingentis militibus catholicis unus saltem stabiliter
constituatur cappellanus militum, curabit Vicarius Castrensis, ut numero
sufficientes sacerdotes Ordinarii locorum praebeant. Id vero et Congregationes
religiosorum sodalium propenso animo facere studebunt.
25
Locorum Ordinariis, quos Vicarius Castrensis sacerdotes
rogaturus ad militum cappellani munus deputandos adierit, potissimum cordi erit,
ut nonnisi presbyteri probatae virtutis, pietate ac doctrina conspicui, de
quorum idoneitate et dignitate plane ipsis constet, ad tam difficile munus
obeundum destinentur.
Praeterea ratio illorum solummodo habeatur, qui ab Ordinario
proprio proponuntur vel saltem, habitis testimoniis idoneitatis et dignitatis,
efficaciter commendentur.
26
Ut optimi quoque expertique presbyteri religiosi ad munus
cappellani militum assumantur, normae serventur a Sacra Congregatione negotiis
religiosorum sodalium praeposita statutae per Instructionem «De cappellanis
militum religiosis», die II mensis Februarii anno MCMLV editam (A. A. S.
XLVII, 1955, 93-97). Hi tamen, quantum fieri possit, locis destinentur, ubi
ipsorum Religionis domus habeatur.
27
Locorum Ordinarii Reipublicae Foederatae Germaniae propense
libentique animo curabunt, ut Vicario Castrensi eiusque militum cappellanis pro
necessitate, in munere perfungendo, praesto sint tum usus ecclesiarum, tum opera
sacerdotum. Vicario autem Castrensi vicissim curae erit, ut militum cappellani
grato animo huiusmodi officia rependant ac praesertim parochis locorum in sacris
muneribus obeundis auxilium ferant.
Ad munera sacerdotali a extra fines sua e iurisdictionis in
commodum fidelium sibi non subiectorum explenda, cappellanus militum necessarias
facultates ab Ordinario loci impetrabit.
28
Usum legitimorum tributorum a christifidelibus iurisdictioni
Vicarii Castrensis obnoxiis solutorum Vicarius Castrensis disponet concorditer
cum dioecesibus, quarum intersit.
29
Si controversia inter militum cappellanos et clerum dioecesanum oriatur in
sacro ministerio aut in qualibet re, quae ad forum ecclesiasticum spectat, pro
bono et aequo componantur ab Episcopis utriusque partis; quod si fieri nequeat,
res ApostolicaeSedi deferatur.
30
Ad quaestiones canonicas solvendas spiritualem militum curam respicientes de
quibus in praesentibus Statutis nihil decernitur, norma sumenda est a legibus
Codicis Iuris Canonici et ab Instructione de Vicariis Castrensibus «Sollemne
semper» a Sacra Congregatione Consistoriali die XXIII mensis Aprilis anno MCMLI
edita (A. A. S. XLIII, 1951, 562-565).
Praesentes normae, cum vim suam exserunt, Statutis promulgatis per
ApostolicasLitteras «Decessores nostros» Motu proprio a Pio Pp. XI datas die XIX
mensis Septembris anno MCMXXXV (A. A. S. XXVII, 1935, 367-373) omnino
obrogant.
Itaque motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi supra scripta «Statuta
ad curam spiritualem militum Reipublicae Foederatae Germaniae spectantia»
approbamus iisdemque Apostolicae sanctionis robur adicimus. Contrariis quibusvis
non obstantibus. Haec statuimus, decernentes praesentes litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere; Suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque, adquos spectant, plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis
Iulii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 704-712
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|