 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CATHEDRALE TEMPLUM*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE
MINORIS CATHEDRALI ECCLESIAE VARMIENSI CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Cathedrale templum Varmiense propter antiquitatem
et artificiosa opem merito dilaudatur; etenim, ut nunc conspicitur, saeculo XIV
est conditum, initia autem eius ab anno MCCLX repetuntur. Peramplum aedificium
Gothico structurae genere est insigne, eique plura altaria lignea et marmorea
decus addunt non modicum. Accedit quod imagines, pictae et sculptae ab
artificibus magni nominis, ibi inveniuntur, et admirationem movent. Est autem
potius prae Nobis ferendum cathedralem istam ecclesiam esse sedem inclitam
pietatis, ubi sacri ritus magno cum splendore celebrentur. Iuvat quoque memorare
dioecesim Varmiensem, cuius veluti centrum est idem princeps templum, per
hominum aetates, inter turbas etiam ac difficultates, catholicae fidei haesisse;
praeterea eius Antistitem olim electum esse Aeneam Silvium Piccolomini, qui, ad
Petrianam Cathedram provectus, appellatus est Pius PP. II; eidem dioecesi
praefectum esse Stanislaum Hosium, qui unus fuit e Legatis Romani Pontificis ad
Concilium Tridentinum; in Canonicorum demum Collegium eiusdem ecclesiae
cathedralis allectum esse Nicolaum Copernicum, virum siderali scientia
praeclarissimum. Volens autem huius egregiae aulae Dei honorem augere
Venerabilis Frater Iosephus Drzazga, Episcopus titulo Siniandensis Varmiensisque
Vicarius Capitularis, vota quoque significans Canonicorum Collegii, cleri et
Christifidelium eiusdem dioecesis, Nos rogavit, ut templum hoc maximum Basilicae
Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus, Dilecti Filii Nostri Stephani
Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Wyszyński,
Archiepiscopi Gnesnensis et Varsaviensis, ampla commendatione suffultis,
libenter statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam
Varmiensem ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis
non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Septembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 277-278
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|