 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
LUMEN HISPANIAE*
SANCTA TERESIA A IESU, VIRGO,
PRINCIPALIS PATRONA
HISPANICORUM CATHOLICORUM SCRIPTORUM ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Lumen Hispaniae et universae Ecclesiae Sancta
Teresia a Iesu merito praedicatur, quippe quae non solum ad sanctimoniae
fastigium ipsa ascenderit et, spirituali pollens fecunditate, mater exstiterit
Carmelitarum, virorum et mulierum, austeriora Ordinis sui instituta obeuntium,
sed etiam plures libros, admirabili sapientia refertos, conscripserit. His
igitur operibus et vitae suae fulgore numquam deficiente eadem etiamnunc
praestantissima manet magistra. In huius fidem opportuno consilio se tradere
cupiunt Hispaniae Catholici Scriptores; quorum ars, nobilissima quidem, in hominum
salutem et beneficium magis magisque vertatur oportet, his praesertim
temporibus, quibus taeterrima librorum et ephemeridum colluvies ad animarum
perniciem plurimum valet. Itaque omnes ex Hispanica Natione Purpurati Patres,
Archiepiscopi, Episcopi, praeterea Hispaniae Administri a negotiis internis et
iudiciariis, universi Moderatores seu Rectores et Professores Academiarum,
Pontificiarum et civilium Universitatum studiorum et Athenaeorum, Praesides
quoque Collegiorum et Societatum, Coetuum et Consociationum Sodalium
Litteratorum, perplures iique clarissimi Hispani Scriptores, quartum revolutum
saeculum a Teresiana instituta religiosa disciplina respicientes, Nos rogarunt,
ut praeclarissimam illam Virginem Deo devotam Hispaniae Scriptoribus Catholicis
constitueremus Patronam. Nos autem, ut hi, in quos maximum pondus librorum et
ephemeridum, quae eduntur, recidit, in tanto officio habeant, quam intueantur,
cuius obtegantur praesidio, inveniant, eiusmodi precibus libenter concedere
volumus. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Teresiam a Iesu,
Virginem, principalem apud Deum Patronam Hispanicorum Catholicorum
Scriptorum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis
liturgicis, quae praecipuis coetuum seu ordinum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter extare ac permanere;
suosque plenos atque integros ,effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos
spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Septembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 278-279
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|