 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
STUDIOSI ADULESCENTES*
BEATA MARIA VIRGO A GUADALUPE
PRINCIPALIS PATRONA
STUDIOSAE PERUVIANAE IUVENTUTIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Studiosi adulescentes, e quorum christiano
vigore verique nominis profectu futura sors Ecclesiae et civilis patriae non
paulum solet pendere, in vitae faciendo certamine ac doctrinarum disciplinis
excolendis recte ad eam confugiunt, quae est «Auxilium christianorum» et «Sedes
sapientiae». Gaudemus ergo, quod Peruviana iuventus studiis dedita animos ad
Beatam Mariam Virginem convertit, quae a Guadalupe appellatur; quodque in eius
fidem ac tutelam se tradere cupit. Quod valde probans et sollicitas curas in
hanc partem Dominici gregis intendens, Dilectus Filius Noster Ioannes Sanctae
Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Landázuri Ricketts, Archiepiscopus
Limanus, nomine quoque omnium Peruvianae Nationis Archiepiscoporum et
Episcoporum, Nos rogavit, ut Almam Deiparam, nomine illo invocatam, suboli
iuventutis, quae supra est dicta, caelestem constitueremus Patronam. Quibus
precibus libenter statuimus obsecundare, fore confisi, ut benignissima Dei
Genetrice et hominum Matre tuente, carissimi Nobis adulescentes illi rectum
teneant vitae cursum, corruptelarum devitent illecebras, in genio floreant et
sic utiles evadant christianae et civili societati. Quae eum ita sint, Nos e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, «Nuestra Señora de Guadalupe»
vulgo nuncupatam, principalem apud Deum Patronam «studiosae Peruvianae
iuventutis» eligimus, facimus, renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac
privilegiis liturgicis, quae praecipuis coetuum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis
Septembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, p. 280
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|