The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

URBS BARBACENA*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA
S. IOSEPH OPIFICI SACRA ET IN URBE BARBACENA POSITA,
INTRA FINES ARCHIDIOECESIS MARIANENSIS, HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Urbs Barbacena, quae finibus archidioecesis Marianensis continetur, templo Sancto Ioseph Opifici dicato perhibetur non modicum nobilitari. Etenim molis amplitudo, egregium structurae genus, altissimus tholus aedificio impositus, marmorum varietas aliaque ornamenta admirationem visentium movent. Sed, quod etiam pluris est faciendum, eadem ecclesia est inclita sedes pietatis. Iam pridem ad parvam sacram aedem, quae, antequam id templum exstrueretur, eodem loco erat, Christifideles peregrinantium more accedere consueverant; et nunc multus populus, ex frequenti etiam in urbe opificum ordine, praesertim feriis quartis, novam hanc ecclesiam celebrat, divinae gratiae munera suscepturus. Hac de causa ea est Sanctuarii nomine rite donata. Qnibus omnibus permotus cupiensque cultum Sancti Ioseph, opificum exempli et praesidii, novis provehere auctibus, Venerabilis Frater Ansgarius de Oliveira, praedictae Marianensis Ecclesiae Archiepiscopus, Nos rogavit, ut templo illi praeclaro nomen et ius Basilicae Minoris benigne tribueremus. His precibus, nomine quoque cleri et fidelium :Nobis admotis et Venerabilis Fratris Sebastiani Baggio, Archiepiscopi titulo Ephesini et Apostolici in Brasilia Nuntii, commendatione suffultis, libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam, Deo in honorem Sancti Ioseph Opificis in urbe Barbacena consecratam, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus additis iuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos utque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Septembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 792-793

 

Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top