*
TITULUS ET PRIVILEGIA BASLLICAE
MINORIS PAROECIALI ECCLESIAE S. MICHAËLIS ARCHANGELI IN OPPIDO «ALTENSTADT»,
INTRA FINES
DIOECESIS AUGUSTANAE VINDELICORUM, TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Principi militiae caelestis S.
Michaëli sacra, in oppido «Altenstadt» exstat aedes, quae recte ac merito pro
sua antiquitate et pulchritudine et rerum religiosarum memoria in universa
dioecesi Augustana Vindelicorum celebratur. Eadem, saeculis XII et XIII ad
Romanici generis rationes aedificata, saxis ipsis columnisque solidis illius
constantiam atque firmitatem fidei videtur ostendere, cuius innumera testimonia
in tot annorum serie pie peregrinantes plebes christianae edidere. Tale enim
religionis domicilium, tempora si excipias impiae vexationis, ideo singulari
semper studio petierunt, ut miranda opera ibidem asservata non solum
intuerentur, sed debito etiam honore venerarentur: magnum in primis signum
Domini Iesu cruci affixi, quod, saeculo XIII ex ligno artificiose exsculptum,
humanae Redemptionis opus, Deo quasi a ligno regnante, repraesentat; fictamque
item Beatae Mariae Virginis una cum Filio imaginem, in qua bonitas ipsa
amantissimae hominum Matris spirare videtur. Nec est reticendus pro sua
venustate fons salutaris lavacri, quippe in quo singuli tanti Sacramenti ritus
expressi recenseantur. Siquidem hoc unum est illo in oppido templum, quod, ut
sedes paroeciae, religiosam fidelium vitam uberius alit ac fovet, amplaque
supellectile instructum et nuper valde refectum, renovato liturgiae sacrae
decori cumulatius satisfacere potest. Hisce ergo causis impulsus votumque
curionis atque curialium benevole interpretatus, Venerabilis Frater Iosephus
Stimpfle, Episcopus Augustanus Vindelicorum, suas dedit litteras ad Nos, ut
Basilicae Minoris titulum insigni eidem templo impetraret. Quapropter, precibus
huiusmodi libenter admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam paroecialem,
S. Michaëli Archangelo in oppido «Altenstadt», intra fines dioecesis Augustanae
Vindelicorum, consecratam, ad titulum atque dignitatem Basilicae Minoris
evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis,
eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
IX mensis Octobris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 281-282
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana