 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAM
MATREM*
BEATA MARIA VIRGO, «NOSSA SENHORA DOS
PRAZERES» VULGO APPELLATA, PRAECIPUA ARCHIDIOECESIS MACEIENSIS PATRONA
ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quam Matrem Ecclesiae in Oecumenico
Concilio Vaticano II, communi Patribus ingentique gaudio exsultantibus,
renuntiavimus atque salutavimus, Beatam Virginem Mariam cuiusdam quoque
particularis Ecclesiae Matrem, idest Custodem fidissimam amantissimamque
Patronam, optimo certe iure addecet declarari. Quod idem regioni Maceiensi,
sacrae pariter et civilis iurisdictionis illustri in Brasilia sedi, nunc esse
statuendum certsemus, quippe in qua pietas erga Almam Deiparam, quam vulgato
nomine «Nossa Senhora dos Prazeres » appellant, usque a XVII saeculo floreat
laetissime, templumque paroeciale in Eius honorem dicatum inveniatur. Est enim
commemorandum, parta ea tempestate victoria, in ipso novissimi proelii loco
tamquam aedem votivam grato animo a fidelibus id ipsum esse aedificatum, atque,
condita anno MCM dioecesi a Leone PP. XIII, Decessore Nostro imm. rec., ad
cathedralis ecclesiae dignitatem esse evectum. Populare autem studium divinae
Matris in dies magis increscit atque quotannis, die XXVII mensis Augusti, sacra
sollemnia festivique ritus celeberrimo piorum filiorum concursu peraguntur.
Ceterum municipale Consilium Maceiense, eadem usum appellatione, Virginem Mariam
sua iam lege habet Patronam: quod idem Coetus etiam Oratorum universae circa
regionis «Alagôas» decrevit. Hisce ergo
omnibus perpensis, Venerabilis Frater Adelmus Cavalcanti Machado, Archiepiscopus
Maceiensis, dedit litteras ad Nos, marianum huiusmodi cultum illustravit, atque,
nulli alii cum essent Patroni constituti, ut patrocinium Deiparae publice Nosmet
ipsi ediceremus postulavit. Has vero preces, quas nomine etiam metropolitani
Canonicorum collegii, reliqui cleri, civilis magistratus cunctorumque fidelium
scimus esse relatas, libenti prorsus animo admittere atque explere statuimus.
Itaque e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, Beatam Virginem Mariam, vulgo «Nossa Senhora dos
Prazeres» appellatam, principalem civitatis ac totius archidioecesis Maceiensis
caelestem apud Deum Patronam constituimus atque declaramus, omnibus
adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis
rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sieque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Octobris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 431-432
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|