 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
AFRICAE GENTES*
NUNTIATURA APOSTOLICA IN ZAMBIA
ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Africae gentes amanti respicimus
studio, quae ad civilem cultum alacres nituntur, quarumque plures hac aetate
factae sunt sui iuris; imprimis autem cum gaudio animadvertimus inter eas
Evangelium Christi proficere multorumque voluntates propensas esse in
Apostolicam Sedem. Cum igitur huic cum Civitate Zambiae convenisset, ut, ad
communem utilitatem, publicae necessitudinis rationibus inter se coniungerentur,
visum est Nobis Legationem praecipui ordinis ibi constituere. Itaque, motu
proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, in Zambia Apostolicam Nuntiaturam
erigimus, cuius sedem in urbe Lusaca collocamus, eique omnia et singula
deferimus officia, privilegia atque indulta, quae Legationum huiusmodi propria
sunt. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi sic per Nos constitutae nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVII mensis Octobris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 14, pp. 962-963
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|