PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTUM UTILITATIS*
NUNTIATURA APOSTOLICA IN CHENIANA
REPUBLICA ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis
officiorum rationibus, quae Apostolicae huic Sedi intercedunt cum Civitatibus,
soleat exsistere, neminem latet estque usu iam dudum comprobatum. Cum igitur
commodum esse visum fuerit Apostolicam Sedem et Chenianam Rempublicam publicis
huiusmodi vinculis inter se coniungi, Nos, motu proprio, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi in Republiea Cheniae Nuntiaturam Apostolicam
erigimus et constituimus, euius sedem in urbe Nairobia collocamus. Eidem ergo
sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula deferimus officia, privilegia
atque indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi sic constitutae
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVII mensis Octobris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis