 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
REGINA PACIS*
BEATA MARIA VIRGO, VULGO «NOSSA SENHORA
DA OLIVEIRA» APPELLATA, PRINCIPALIS PATRONA, SANCTUS AUTEM IOSEPH, DEIPARAE
SPONSUS,
AC SANCTUS SEBASTIANUS MARTYR SECUNDARII PATRONI DIOECESIS OLIVEIRENSIS
CONSTITUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Regina pacis», Deipara Virgo a Christifidelibus
dioecesis Oliveirensis in Brasilia, ut ad Nos allatum est, incensa pietate ab
inito saeculo XVII colitur. Ea enim ipsis initiis urbis ac dicionis episcopalis
praefuisse traditur, siquidem incolae, qui e Lusitania immigrarant et in colle,
ubi urbs Oliveira est condita, sedem collocaverant, parvam aedem eidem Dei
Genetrici sacram exstruxerunt. Cuius in loco deinde ecclesia fuit aedificata,
quae nunc cathedralis templi dignitate est insignis. Haec vero, vulgari nomine
«Nossa Senhora da Oliveira» est dedicata, et circa eam olivae a civibus satae.
Meminerant enim hi in patria, cum ob discordiam inter homines e domo regia
bellum saeviret, maiores suos, voto suscepto, Beatam Mariam Virginem exoravisse,
ut calamitati finem imponeret: tunc, uti ferunt, olivam, alrborem veterem et
aridam, reviruisse, atque adeo ecclesiam, ad quam haec gesta essent, a nomine
olivae, pacis signo, appellatam esse «Nossa Senhora da Oliveira». Merito ergo
augusta Deipara, sic nuncupata, electa est praecipua Patrona dioecesis
Oliveirensis; cui secundo loco additi sunt ut superni Protectores Sanctus
Ioseph, eiusdem Virginis Sponsus, et Sanctus Sebastianus. Rogavit autem Nos
Venerabilis Frater Iosephus de Medeiros Leite, Oliveirensis Episcopus, ut ea
rata haberemus et probaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos,
e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, vulgo «Nossa Senhora da Oliveira»
appellatam, praecipuam apud Deum Patronam, Sanctum vero Ioseph,
eiusdem Deiparae Sponsum, et Sanctum Sebastianum Martyrem secundarios
Patronos totius dioecesis Oliveirensis confirmamus, seu iterum constituimus
ac renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
praecipuis et secundariis Patronis dioecesium rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Octobris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 432-433
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|