 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUITI, URBIS *
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA
SANCTI FRANCISCI ASSISIENSIS IN URBE QUITO HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quiti, urbis nunc amplissimae, initiis praefuit
quodammodo Sanctus Franciscus Assisiensis, quippe cum statim post eam conditam
eiusdem filii sedem ibi collocarunt et brevi postea templum, lectissimo Caeliti
et legifero patri sacrum, mole, opere, cultu nobile, exstruere coeperunt, anno
videlicet MDXXXVII. Non est igitur quin admiretur lacunar auro obductum, ligna
pretiosa, imagines, aras, maximam imprimis, et ornamenta, quorum non modicus est
numerus et varietas. Aedem quoque parvam, a latere positam, cui vulgo nomen est
«Villacis», et eam, in qua augustum altaris Sacramentum asservatur, merito
dilaudant. Est tamen prae Nobis ferendum hanc ecclesiam non solum propter artis
opera commendari sed etiam ut pietatis actuosae sedem; quod quidem habemus
potissimum. Eo enim in templo imago «Patris Nostri Iesu», cui vulgaris adiecta
appellatio «del Poder», impense colitur, adeo ut e tota dicione Aequatoriana
atque ex aliis etiam regionibus Christifideles peregrinantium more eo accedant,
munera petituri, gratias aeturi. Quorum spiritualibus necessitatibus
Franciscalium communitas, satis frequens, inservit. Cum vero in eo sit, ut
eiusdem Ordinis sodales revolutum annum quadringentesimum ab adventu in
Rempublicam Aequatorianam concelebrent eumque religionem, euius inclitum
domicilium hoc templum esse diximus, vel maioribus auctibus provehere cupiat,
Venerabilis Frater Paulus Muñoz Vega, Episcopus titulo Ceramensis atque
Quitensis Coadiutor «sedi datus », Nos rogat, ut ecclesiam illam, utpote Quiti,
urbis egregiae, et Franciscalis Ordinis decus, Basilicae Minoris nomine ac iure
donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
ecclesiam Deo in honorem Sancti Francisci Assisiensis in urbe Quito consecratam
ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus, rite competunt.
Contraris quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis
Novembris, anno MCMLXV Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 433-434
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|