 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PIETATIS CERTUM*
SANCTUS PONTIANUS PAPA
ET MARTYR SECUNDARIUS PATRONUS
PRO CIVITATE ET ARCHIDIOECESI PLATENSI CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Pietatis certum argumentum est habendum,
caelesti ac religiosa adduci, in gravibus vitae adiunctis, ratione. Laude
proinde dignus videtur ille Platensis urbis fundator, quippe qui, die Sancto
Pontiano Papae et Martyri sacro, id est undevicesimo mensis Novembris, novam a
se conditam urbem eidem Caeliti voluerit dicatam. Mox primae paroeciali
ecclesiae ipsum Sancti Pontificis et Martyri nomen inditum est, quod quidem in
rebus tum secundis tum adversis semper incolae invocare consueverunt, cum id
praeclarum suae urbis, unanimi populi consensione ortae, veluti signum haberent.
Quae cum ita essent, Venerabilis Frater Antonius Iosephus Plaza, Archiepiscopus
Platensis, nomine quoque utriusque Cleri, publici magistratus omniumque
fidelium, a Nobis enixe postulavit, ut eadem archidioecesis, quae Beatae Mariae
Virginis Immaculatae praecipuo patrocinio, Summis Pontificibus Decessoribus
Nostris faventibus, iam diu gaudet, caelesti etiam Sancti Pontiani tutelae per
Nos crederetur. Quo autem magis undique fideles huic Petri Sedi, ad tradendam
praesertim celebrati Concilii Oecumenici Vaticani Secundi memoriam,
devincirentur, huiusmodi precibus annuendum perlibenter censuimus. Quapropter,
ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
vi perpetuumque in modum, Sanctum Pontianum, Papam et Martyrem, Platensis urbis
totiusque archidioecesis secundarium Patronum confirmamus, seu denuo
declaramus, facimus, constituimus, omnibus et singulis adiectis liturgicis
privilegiis atque honoribus, quae secundariis locorum Patronis caelestibus rite
competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XIX mensis Novembris, in festo Sancti Pontiani Papae et Martyris, anno MCMLXV,
Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 435-436
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|