 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ADULESCENTIUM PATRIS*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE
MINORIS ECCLESIAE
SANCTI IOANNIS BOSCO IN URBE TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Adulescentium patris, Sancti
Ioannis Bosco, honori in Tusculana Urbis regione templum surgit opere nobile
populique concursibus frequens. Subsidiis enim, quae recenti architectandi arte
suppeditantur, praesertim lithocolla ferro durata, amplissima est moles
constructa, cui tholus, paulo minor hemisphaerio Petrianae Basilicae Vaticanae,
dignitatem, marmora varii coloris, pretii magni, splendorem, imagines sculptae
ac pictae et musiva pulchritudinem tribuunt. Sed maxima huius aedificii Iaus
est, quod egregia «domus Dei et porta caeli» praedicatur, siquidem a Salesianis
Sodalibus, qui eiusdem ecclesiae agunt ministros, divini ritus diligenter
celebrantur et Christifideles studiose comparantur ad animarum salutem
adipiscendam. Qua ex parte iuvat memorare eos ex Societatis suae instituto
pueris et adulescentibus plurimas curas impendere. Hoc igitur templum, Auctori
suo et Magistro sacrum, Salesiana Familia merito quasi principem ecclesiam habet
una cum Basilica Taurinensi Beatae Mariae Virginis, quae ut Auxilium
Christianorum invocatur; neque honoris obliviscitur, quem Ioannes PP. XXIII,
Decessor Noster rec. mem., benigne exhibuit, die III mensis Maii anno MCMLIX,
inter acclamantis populi vota, illud invisendo. Itaque optata significans totius
Societatis Sancti Francisci Salesii, dilectus filius Aloisius Cąstano,
Procurator Generalis, submisse Nos rogavit, ut praedictum templum
Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam, Deo in honorem Sancti Ioannis
Bosco, Confessoris, in hac Urbe consecratam, ad honorem ac dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae
templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quod spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XX mensis Novembris,
anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 282-283
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|