 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
ANTIQUITATE
ET OPERE*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE BEATAE MARIAE VIRGINI IN CAELUM ASSUMPTAE GEDANIAE DICATAE
CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Antiquitate et opere nobile esse perhibetur
templum Beatae Mariae Virgini in Caelum Assumptae sacrum, quod in singulare
decus urbis Gedaniae vertit. Etenim repetitur a saeculo XIV, estque molis
amplitudine, Gothico structurae genere, artificiosis operibus, praesertim
imaginibus sculptis et pictis, valde insigne. Quod vero potissimum habemus,
eadem ecclesia, anno MCMXLV catholicis restituta, egregium est domicilium
religionis, quod populus frequens adire consuevit, Almam Deiparam pio more
veneraturus. Cupiens vero huic templo, Nostro munere, ampliorem addere honorem,
Venerabilis Frater Edmundus Nowicki, Gedanensis Episcopus, Nos rogavit, ut id
Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quae vota, nomine etiam cleri ac
fidelium, eiusdem Antistitis sacrorum curis commissorum, prolata libenti animo
statuimus audire. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam, Deo in honorem
Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae dicatam et in urbe Gedania positam,
ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite indicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis
Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 7, pp. 472-473
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|