 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
XYSTO PP. V*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE
MINORIS ECCLESIAE CATHEDRALI
MONTIS ALTI TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Xysto PP. V, Decessori Nostro, imm. mem., urbs ac
dioecesis Montis Alti quantum debeant, tum privilegia, quibus adhuc utuntur, tum
monumenta, quibus ample exornantur, clarissime ostendunt. Ex ipsa enim terra
oriundus ibidemque sacra initiatus institutione, Summus idem Pontifex, XVI
vertente saeculo, non solum urbis titulo ac privilegiis eam locupletavit, sed
etiam Episcopalem Cathedram, omnibus adiectis honoribus rite competentibus, in
ea canonice condidit. Quod attamen parum sibi visum est. Enimvero peramplum,
mirificum cathedrale templum, quo, uti fertur, Hierosolymitanum Iesu Christi D.
N. Sepulcrum, dummodo e Turcarum dicione ereptum esset, pie transtulisset,
aedificare molitus est, quod insuper permulta supellectile, in primis vetusta et
pretiosa Sanctae Crucis theca, mira arte affabre confecta, mox ditavit et auxit.
Vel etiam post Xysti PP. V obitum, memorata ecclesia cathedralis, Beatae Mariae
Virgini in caelum Assumptae dicata, Pastorum cura atque studio, eiusdem parvae
urbis ac dioecesis, quin immo totius Picenae regionis insigne ornamentum est
habenda atque gloria. Ne sacrum enim tantae molis aedificium in direptionem
evaderet, fere omnes Montis Alti Episcopi suae cathedrae ecclesiam, decursu
temporis, sedulo refecerunt; quos inter Cardinalis ille Franciscus Xaverius
Castiglioni, ad Petrianam postea Cathedram, Pii PP. VIII, fel. rec., nomine,
evectus, est memoria dignus. Novissimis tandem temporibus, eadem sacra Aede
ingentibus structurae operibus penitus refecta, Venerabilis Frater Vincentius
Radicioni, Montis Alti et Ripanus Episcopus, nomine quoque utriusque Cleri,
potissimumque insignis Canonicorum collegii, nec non fidelium omnium, enixis Nos
adiit precibus, ut idem cathedrale templum titulo et privilegiis Basilicae
Minoris benigne decorare dignaremur. Nos autem, haud aliter ac Decessores
Nostri, tantae eiusdem Praesulis nec non Cleri ac fidelium pietati congruens
tribuere volentes praemium, huiusmodi preces explere perlibenter statuimus.
Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam cathedralem Montis Alti, Deo in
honorem Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae consecratam, ad dignitatem
Basilicae Minoris omnibus adiectis privilegiis et iuribus eidem titulo rite
convenientibus, evehimus. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in
posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis
Novembris, anno MCMLXV, Pontificatlls Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 437-438
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|