PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
BENEVOLENTIAE TESTIMONIUM*
USUS BASILICAE SANCTAE MARIAE IN
COSMEDIN ET
PARTIS AEDIUM CONTINENTIUM CONCEDITUR
MAXIMO IV CARD. SAIGH,
PATRIARCHAE ANTIOCHENO MELCHITARUM
Benevolentiae testimonium Venerabili Fratri Nostro Maximo IV Saigh,
Antiochiae Melchitarum Patriarchae, exhibere cupientes, ecclesiam, ubi ipse
Romae cum suo clero Liturgiam propriam agere possit, atque habitationem in
continentibus aedibus statuimus concedere. Exstat vero in Urbe Basilica Sanctae
Mariae in Cosmedin, in qua augusta Mater Dei, Graeco nomine «Theotokos»
appellata, piissime colitur, et perinsigne Canonicorum Capitulum abhinc multa
saecula fuit institutum, quaeque contiguis aedibus diaconalibus, veluti hospitio
in usum olim Pontificum, est aucta. Itaque, audito Dilecto Filio Nostro
Francisco Cardinali Roberti, Diacono Sanctae Mariae in Cosmedin, omnibus mature
perpensis, harum Litterarum vi Nostraque auctoritate usum Basilicae Sanctae
Mariae in Cosmedin in Urbe gratiose concedimus Venerabili Fratri Nostro Maximo
IV Cardinali Saigh, Antiochiae Melchitarum Patriarchae, una cum parte
continentium aedium diaconalium, in qua ipse possit habitare. Quod quidem ei
praestare gaudemus propterea quod inter Purpuratos Ecclesiae Patres est
cooptatus. Officium autem Cardinalis Titularis Basilicae Sanctae Mariae in
Cosmedin hac de causa vacabit. Praeterea, ad mutuam caritatem fovendam et
communionem inter Orientales et Occidentales arctiorem reddendam, perinsigne
Canonicorum Capitulum Sanctae Mariae in Cosmedin officium chorale quater in anno
in Cappella, ubi Virgo Mater «Theotokos» excolitur, implebit. Exsecutionem autem
eorum, quae per has Apostolicas Litteras constituimus, Dilecto Filio Nostro
Cardinali in Urbe Vicario Generali cum omnibus facultatibus necessariis,
servatis ceterum de iure servandis, committimus. Contrariis quibusvis non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 200-201
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana