The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAGA, URBS*

SANCTUS ADALBERTUS EP. ET MART. PATRONUS PRINCIPALIS
PRO TOTA PRAGENSI ARCHIDIOECESI ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Praga, urbs rebus gestis, studiis artisque operibus praeclara, haud minus ob Sanctorum suorum exempla illustris habenda est dignaque memoria. Quorum tres, propter effusum pro Christo et Ecclesia sanguinem, prae ceteris fulgent, Venceslaus nempe Dux, Ioannes Nepomucenus Presbyter atque Adalbertus Episcopus. Hic, Bohemiae appellatus Apostolus atque martyrio coronatus, Ecclesiam Pragensem, saeculo X, tam pie sancteque rexit, ut a Bohemis omnibus maxima veneratione per saecula coleretur. Quo magis vero fidelium pietas in eundem Caelitem floreat et copiosiora munera, eius deprecatione, populo obveniant, Venerabilis Frater Franciscus Tomášek, Episcopus titulo Butiensis idemque Apostolicus Administrator, sede plena, Pragensis, nomine quoque utriusque Cleri ac fidelium, enixis Nos adit precibus, ut eundem Caelitem Pragensis archidioecesis Patronum confirmare Nostra auctoritate benigne velimus. Nos autem, Pragensinm pietatem congruo volentes praemio augere, huiusmodi precibus annuendum perlibenter censemus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Adalbertum, Episcopum et Martyrem, totius archidioecesis Pragensis praecipuum apud Deum Patronum, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite competunt, confirmamus, seu denuo facimus, eligimus, renuntiamus. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio. 

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 283-284

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top