 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MOLIS AMPLITUDINE*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE
CATHEDRALI BOTUCATUENSI TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Molis amplitudine, structurae genere, quo ars
Gothica eum architectandi ratione, huius aetatis propria, congruit venuste,
supellectile pretiosa commendatur cathedrale templum Botucatuense, Sanctae
Annae dicatum. Cui restituto et refecto in praesenti etiam plus magnificentiae
ne dignitatis accrevit. Dilaudatur insuper, merito quidem, propterea quod est insignis pietatis sedes;
etenim sacri ritus ibi celebrantur eo, quo par est, splendore, populus vero
fidelis frequens rebus divinis dat operam et Sanctam Annam, cuius veneranda
imago est eadem in ecclesia proposita, assiduis honorat obsequiis. Itaque hoc
templum maximum in tota archidioecesi in existimatione est atque quasi quoddam
signum unitatis religiosae habetur. Cupiens autem pietatis studium novis
provehere auctibus, Venerabilis Frater Henricus Golland Trindade, Botucatuensis
Archiepiscopus, una cum Venerabili Fratre Silvo Maria Dario, Episcopo titulo
Oppidonovensi suoque Auxiliari, Nos rogavit, ut templum illud Basilicae
Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem Botucatuensem, Deo in honorem
Sanctae Annae, Beatae Mariae Virginis matris, consecratam, ad dignitatem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae
templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 793-794
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|