 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
AUGUSTA CUNCTOQUE*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
DECORATUR CATHEDRALE TEMPLUM DIOECESIS CLIVI ZAMOËRENSIS, BEATAE MARIAE VIRGINI,
V. D. «NUESTRA SEÑORA DE LA PAZ», CONSECRATUM.
Ad perpetuam rei memoriam. — Augusta cunctoque Argentino populo sacra est aedes,
quae, in urbe Clivo Zamoërensi sita atque Dominae Nostrae a Pace dicata, anno
MCMLVII novae etiam dioecesis primaria ecclesia electa est. Namque fideles, cum
gravissima mala intestinis furentibus contentionibus imminerent, naturali cuidam
animi motui obtemperantes, ad Almam Deiparam cum fide confugerunt, ut eius
deprecatione summum pacis atque reconciliationis bonum nationi suae impetrarent.
Statimque piae peregrinationes eodem fieri coeptae sunt a cuiusque ordinis
civibus, qui undique ex dissitis etiam terris conveniebant. Quod ergo communis
concordiae templum iure merito est habendum et appellandum, ut est extra
dioecesis fines pernotum, ita inter ceteras eiusdem ecclesias molis amplitudine
et artis venustate eminet. Mireris latas ibi alas, turres, tholum ac multi
pretii supellectilem, ipsumque exstructionis genus et opus. Sed magis mireris,
in decora religiosorum rituum celebratione, marialis cultus studium atque
fervorem, crebrasque optatae pacis invocationes, cum nova ei pericula in toto
terrarum orbe — o nimis saepe! — impendent. Qua de re eam animorum consensionem
et memorare et laudare placet, qua ducti fideles hoc templum petierunt Deoque
publice supplicarunt, cum Nos die IV superioris mensis Octobris ad Sociatarum
Nationum Sedem iter suscepimus, evangelicae pacis nuntii. Quae cum ita sint,
perlibenter sane admittendum esse censemus votum Venerabilis Fratris Alexandri
Schell, Episcopi Clivi Zamoërensis, qui, datis litteris ad Nos, nomine quoque
utriusque cleri et populi fidelis, Basilicae Minoris titulum insigni eidem
templo postulavit. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, templum cathedrale
dioecesis Clivi Zamoërensis, Deo in honorem Beatissimae Mariae Virginis, quae
vulgo «Nuestra Señora de la Paz» appellatur, consecratum, titulo ac dignitate
Basilicae Minoris decoramus atque augemus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
snffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 7, pp. 473-474
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|