 |
PAULUS
PP. VI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE APOSTOLICAE
GLORIA LIBANI*
VENERABILIS DEI FAMULUS SARBELIUS
MAKHLOUF, SACERDOS MONACHUS ORDINIS ANTONIANI BALADITARUM SYRO-MARONITARUM, MODO
ORDINIS LIBANENSIS MARONITARUM, BEATUS RENUNTIATUR.
«Gloria
Libani», ut verba Isaiae, salutis per Messiam comparandae praeconis (1), ad
aliud transferamus, aetate, quae a Salvatore nostro originem ducit, sine
dubio est christiana religio fideliter servata, diuturnum unitatis
ecclesiasticae studium, pervetus monasticae vitae exercitatio, e qua
Maronitarum gens nomen et vim repetit, et viri non pauci Deo devoti sanctimoniae
laudem acceperunt. Inter quos recentioribus temporibus eminet Sarbelius
Makhlouf, ex Ordine Libanensi Maronitarum, quem hodie Beatorum numero
sollemniter accensemus. Gaudemus autem, quod Nobis datur Ecclesiae Orientalis
filium universae catholicae
familiae ut virtutis exemplar proponere, summos ei honores tribuendo, idque
sub exitum Concilii Oecumenici Vaticani secundi, quod illius Ecclesiae
dignitatem et proprios usus a maioribus traditos reverenter servare et augere
conatur; qua de causa fulgens veluti arcus caelestis, huius egregii sectatoris
Christi opera, Orientem et Occidentem coniungere in praesenti videtur. Iuvat
quoque memorare Nos nuper eosdem honores decrevisse Iacobo Berthieu, qui
apostolatu missionali atque adeo in vitae actione seu tamquam spirituali
decertans agone, palmam promeruit. Nunc vero monachus, abstractus omnino ab
humana consortione et in solitudine divinarum rerum contemplationi deditus,
extollitur. Utraque vita ab Ecclesia praedicatur, siquidem in corpore
Christi mystico «omnia membra... non eumdem actum habent » (2). Atque Concilium,
quod diximus, non dubitavit de iis, qui umbratilem huiusmodi vitam agunt, in
hanc sententiam loqui: «Deo enim eximium laudis sacrificium offerunt, populum
Dei sanctitatis uberrimis fructibus collustrant atque exemplo movent necnon
arcana fecunditate apostolica dilatant. Ita Ecclesiae decus exstant et
caelestium scatebra gratiarum» (3). Libanus igitur, quo nomine albicantes montes
significantur et quam terram Christus Dominus, humana carne indutus, beneficia
impertiturus invisit (4), eum, cuius laudes celebramus, circiter annum millesimum
octingentesimum duodetricesimum, eiusdem Salvatoris amore praeventum, edidit in
pago, cui nomen vulgare est Beqà Kafra. Hic omnium altissimus est vicorum
Libanensium, non longe ab annosis cedris, quae patulis ramis in caelum veluti
exeunt. Parentes Antonius Za'rour Makhlouf et Birgitta Al-Chidiaq, pauperis
agelli cultura ac tenui re pecuaria vitae rationibus consulebant, sed
domesticarum virtutum fulgore erant praedivites. Maxime mater Deo supplicandi
et ieiunandi consuetudine emicuit. Soror quoque, vulgo Wardé nuncupata, mirum
quantum pietate inclaruit, et, antequam terrenas iniret nuptias, caelesti
Sponso post brevem huius lucis usuram est iuncta. Duo avunculi, Iosephus et
Antonius, in solitudinem monasterii Sancti Antonii loci Kossaia confugerant.
Tales fuere parentes ac necessarii Iosephi, quo nomine in
baptismo est vocatus, ut dignus iis filius et propinquus dignosceretur: parentes
vero ita filio digni, ut praecipuo Dei munere longe multumque ab eo
superarentur. Ceterum vitae condiciones, quae in familia illa obtinebant,
similes fuisse videntur iis, quae in Evangelio describuntur. Humilis enim domus,
quae simplices illos sed fortes, tenaces, operosos Libanenses habebat, non in
conclavia erat divisa, sed uno tantum spatio homines et animalia continebantur.
Rudimenta litterarum puerulus in schola sub umbra arboris sedens didicit, quae
disciplina praesertim eo pertinebat, ut alumni librum psalmorum legere scirent,
qui lingua Syriaca erant conscripti non multum dissimili sermonis, quo
Nazarethana usa erat familia. Iosephus in ecclesia libenter sacros ritus participans, ministri munere aetati congruente fungebatur et pecus in montana illa
regione pascebat. Mater, post immaturam mortem mariti, novum iniit
matrimonium, viro nubens probissimo. Servus Dei, curis Antonii patrui ex eo
tempore creditus, talem se gerebat, ut, alienus a nugis et fluxis saeculi rebus,
religiosus iam tum esse videretur. Itaque, annos natus tres et viginti, mundum,
cuius virus non noverat, cuius irritamenta devitarat, reliquit, ut Deo in sacro
asceterio se penitus devoveret. Nomen vero dedit Ordini Antoniano Baladitarum
Syro-Maronitarum, qui nunc ardo Libanensis Maronitarum appellatur, in monasterio Beatae Mariae Virginis, Dominae Nostrae, a
Maifuq, scilicet «viam
compendiosiorem et securiorem vitam elegit» (5). In «ovile paenitentiae»
ingressus (6) et nomen Sarbelii, Martyris Edesseni, adeptus, in arctiorem
religiosae virtutis scholam se abdidit. Cum vero monasterium illud, pagi domibus
circumdatum, non impenetrabile ei visum esset praesidium, inde se abripuit, ut
in asceterio Sancti Maronis loci Annaya, ab hominum frequentia secretiore,
monastica instituta obiret. A quo proposito mater aliique necessarii eum
deterrere nequibant. Ibi die prima mensis Octobris anno millesimo octingentesimo
quinquagesimo primo, religiosa veste sumpta, sollemnium votorum sponsione se Deo
obligavit. Moderatorum mandatu sacerdotio initiandus, studia in monasterio
Sancti Cypriani ad vicum Kfifa exercuit, ubi,
piissimis viris Nehmetallah el-Kafri et maxime Nehmetallah Kassab el-Hardini
usus magistris, non solum necessariam didicit doctrinam sed etiam, quod est
potissimum, veram vitae sapientiam hausit. Die vicesima tertia mensis Iulii
anno millesimo octingentesimo undesexagesimo in sacerdotis dignitate ac munere
constitutus, superiorem vivendi rationem alacris institit: sibi firmissime
constans, nihil de cotidiano instituto, quod liturgiae celebratione,
precationibus, opere agresti, brevi somno efficiebatur, remisit. Hoc profecto
modo ad sanctimoniae fastigium est enisus, siquidem non minus forti et nobili
animo miles praecellit, qui locum sibi mandatum tenet immotus, quam is, qui
extra prorumpit ad consequendam victoriam. Sacerdotio igitur ornatus,
Sarbelius ad monasterium Sancti Maronis revertit, ubi sedecim annos inter
fratres est conversatus. Postquam eodem loco documenta dedit virtutis
singularis, Moderatorum concessu in eremum, Sanctis Apostolis Petro et Paulo
sacram, ad id coenobium pertinentem et in summo montium iugo positam, se
recepit, ubi, cum altero sodale degens unique Deo vacans, caelestem quandam
vitae formam iniit; scilicet contemplationi supernarum rerum intentus,
voluntariis castigationibus in se animadvertit et Christum pauperem imitatione
exprimere studuit: vili tunica et cilicio indutus, habitabat in cella squalente;
semel in die cibo tenuissimo, carne numquam, vescebatur; asseres pelle obducti
locum praebebant dormienti; quidquid temporis supererat, id totum in precibus,
praesertim liturgicis, ad Deum fundendis insumebat. Summo animi ardore
Eucharisticum Sacrificium cotidie celebrabat, ad quod diu se antea parare
consueverat. Qua in sanctissima re lacrimas profundebat et caelesti quodam
impetu rapiebatur; eratque ei sollemne Christum Dominum in augusto Sacramento
praesentem quasi invisentis more adorare. Deiparae Virgini addictissimus,
Rosarii preces genibus in sacra aede nisus spirituali cum gaudio recitare
solebat. Pro animis quoque in piaculari igne versantibus Deo non desinebat
preces adhibere. Praeter paupertatem et humilitatem castimoniam ita colebat,
ut illibatum eius florem servarit; quin immo tanta erat austeritate, ut ne
consanguineas quidem mulieres, veluti sororem, reciperet. Sed admirabilis
prorsus fuit et, ut quidam scripsit, «angelica» eius, qui numquam munus in Ordine gessit, oboedientia: Moderatoribus,
sodalibus, immo servis, victor sui ipsius, ita parebat, ut nemo cognosceret,
quid ei gratum foret, quid ingratum; regulis vero Ordinis sic obsequebatur, ut
numquam transversum digitum ab iis discesserit. Hic virtutum splendor
augebatur incensa eius caritate, «dulci ac salubri vinculo mentium» (7). Cum
igitur sanctimonia eius claresceret, quae etiam prodigiis, uti tradunt,
confirmabatur, homines per eum ut perfectionis exemplum salutariter movebantur
ad eumque, spirituali vel temporali acti necessitate, fidentes accedebant.
Scilicet Sarbelius vitam, sanctitate commendatam, veterum anachoretarum, deserta
loca incolentium, referebat. Recte in eum cadunt verba, quibus Sanctus
Athanasius affirmat ex ipso Antonii Abbatis habitu corporis interiorem
pulchritudinem eluxisse: «Neque tamen statura, aut latitudine aliis praestabat,
sed morum compositione atque animae puritate: namque cum imperturbatam gereret
mentem, tranquillos item habuit externos sensus; ita ut ex animi laetitia
vultus hilaritas proveniret, et ex corporis motibus animae status sentiretur»
(8). Cum igitur viginti tres annos Deo in solitudine esset famulatus, dignus
demum est habitus, qui servi fidelis acciperet praemium. Cum enim mense Decembri
anno millesimo octingentesimo nonagesimo octavo in divina liturgia
pretiosissimum Domini Sanguinem sumeret, apoplexi arreptus, animae defectum est
passus. In cellam translatus est, ubi, aspera tunica indutus, adhuc octo dies
decubuit. Denique die vicesima quarta eiusdem mensis, is, cuius «conversatio
fuerat in caelis» (9), dum viveret, corporis pondere solutus iis coepit frui
bonis, quae neque aspectu oculorum comprehendi, neque auribus percipi, neque
ulla cogitatione queunt adumbrari. Corpore ex animo in sepulcreto monasterii
Sancti Maronis rite condito, fama sanctitatis, qua Famulus Dei iam vivens fuerat
insignis, magnopere increbruit, maxime ob miras sanationes, quae, eius invocato
nomine, a Deo dicebantur effectae. Quam ob rem Causa de Beatorum Caelitum
honoribus eidem tribuendis est acta; atque post ordinarios, quos vocant,
processus, Commissio introductionis Causae a Pio PP. XII, Decessore Nostro rec. mem., die secunda
mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quarto obsignata.
Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis, de virtutibus theologalibus et
cardinalibus Famuli Dei Sarbelii Makhlouf est disceptatum; quas, omnibus
perspectis et expensis, ab eodem heroum in modum cultas esse Nos, lato Decreto
die quinta decima mensis Iulii anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto,
ediximus. Exercita deinde quaestione de miraculis, quae Famuli Dei deprecatione a Deo ferebantur patrata, omnique re in suetis comitiis diligenter
exquisita, Nos die vicesima tertia mensis Novembris eodem anno de duobus
pronuntiavimus constare. Unum igitur superfuit excutiendum, num Famulus Dei
inter Beatos Caelites tuto esset recensendus. Quod quidem factum est. Purpurati enim Patres sacris Ritibus tuendis praepositi, Praelati Officiales
Patresque Consultores id fieri posse cunctis sententiis affirmarunt. Quorum
exceptis suffragiis Deoque enixis precibus admotis. Nos die secunda mensis
Decembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto ad Venerabilis Famuli
Dei Sarbelii Makhlouf sollemnem Beatificationem tuto procedi posse ediximus.
Quae cum ita sint, Nos vota Ordinis Libanensis et universae Ecclesiae
Maronitarum aliorumque Christifidelium Orientalium explentes, harum Litterarum
vi et auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Famulus
Dei Sarbelius Makhlouf Beati nomine in posterum appelletur, eiusque corpus et
lipsana publicae fidelium venerationi proponantur. Non obstantibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu
editis ceterisque quibusvis contrariis. Volumus autem, ut harum Litterarum
exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum
Congregationis subscripta sint atque eiusdem Congregationis sigillo munita,
etiam in iudicialibus disceptationibus, eadem prorsus fides adhibeatur, quae
Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis
Decembris, Dominica II Adventus, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 14, pp. 955-960
(1) Cfr. 35. 2.
(2) Rom. 12, 4.
(3) Decr. De accomm. renov. vitae rel., 7.
(4) Cfr. Mt. 15, 21-28; Mc. 7, 24-30.
(5) Cfr. S. Bernard. Serm. 93; PL 183, 716.
(6) Cfr. Reg. et Const. Monachorum Syr. Maronit. Ord. S. Anton.
(7) Cfr. S. Aug. Sermo 350, 3; PL 39, 1534.
(8) Vita S. Ant. 67; PG 26, 940.
(9) Cfr. Phil. 3, 20.
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|