 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
«AMBULATE IN DILECTIONE»
AD FUTURAM REI
MEMORIAM
«AMBULATE in dilectione, sicut et Christus dilexit
nos»: haec hortatoria verba Apostoli gentium (Eph. 5, 2) nobis, qui e
Salvatoris nomine christiani appellamur, obversantur nosque permovent,
praesertim hac aetate, quae vehementius impellit, ut dilatentur spatia
caritatis; scilicet animi nostri, Dei munere, inflammantur desiderio omni ope
annitendi, ut in unitate ii componantur, qui ad eam servandam votati sunt,
utpote Christo incorporati. Nos vero ipsi, qui ex divinae Providentiae
dispositione Sancti Petri Cathedram obtinemus, hoc Dominicum mandatum
comprehensum habentes, pluries iam significavimus Nobis esse firmissime
propositum, ut omnes arriperemus occasiones ad eam Redemptoris voluntatem
perficiendam utiles et opportunas. Recogitamus quidem de lugendis eventis illis,
quibus, post non paucas dissensiones, anno millesimo quinquagesimo quarto factum
est, ut inter Romanam et Constantinopolitanam Ecclesiam gravis simultas
oriretur. Non immerito ergo Sanctus Gregorius pp. VII, Decessor Noster, postea
scripsit: «Quantum... primum concordia profuit, tantum deinceps nocuit quod
utrimque... caritas friguit» (Ep. ad Michael Constantinop. imp., Reg. I,
18, ed. Caspar, p. 30). Immo eo perventum est, ut Legati Pontificii adversus
Michaelem Caerularium, Patriarcham Constantinopolitanum ac duos viros
ecclesiasticos, excommunicationis sententiam pronuntiarent, hic vero eiusque
Synodus pari modo in illos animadverterent. Nunc vero, mutatis temporibus et
animis, magno afficimur gaudio, quod venerabilis Frater Noster Athenagoras I,
Patriarcha Constantinopolitanus, eiusque Synodus in eadem Nobiscum sunt
voluntate, eo videlicet pertinente, ut caritate, «dulci ac salubri vinculo
mentium» (cfr. S. August., Serm. 350, 3; P.L. 39, 1534), inter
nos coniungamur. Itaque amplius progredi cupientes in via fraternae dilectionis,
qua ad perfectam unitatem perducamur, et amovere ea, quae obstant et impediunt,
coram Episcopis in Concilio Oecumenico Vaticano Secundo congregatis affirmamus
Nos aegre ferre ea verba et facta, quae probari non possunt, tempore illo dicta
et patrata. Praeterea sententiam excommunicationis tunc latam ex Ecclesiae
memoria evellere volumus ac de eius medio removere, atque eam volumus oblivione
contectam et obrutam. Laetamur autem, quod Nobis datur hoc fraternae caritatis
officium hic Romae, apud sepulchrum Petri Apostoli, praestare hoc ipso die, quo
Constantinopoli, quae Nova Roma est nuncupata, idem fieri contingit, et quo
Ecclesia Occidentalis et Orientalis Sanctum Ambrosium, Episcopum et Doctorem
sibi communem, pia celebrant recordatione. Clementissimus Deus, auctor pacis,
tribuit mutuae huius bonae voluntatis effectum et concedat, ut publicum hoc
fraternitatis christianae testimonium, in gloriam suam animarumque utilitatem
feliciter vertat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo
Piscatoris, d. VII m. Decembris, in festo Sancti Ambrosii; Episcopi, Confessoris
et Ecclesiae Doctoris, a. MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
|