The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO FIRMIORES*

INTERNUNTIATURA APOSTOLICA IN INDONESIA
AD NUNTIATURAM APOSTOLICAM EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quo firmiores redderentur magisque frugiferae publicae necessitudinis rationes, quae Apostolicae huic Sedi cum Civitate Indonesiana intercedunt, ad quam ad praesens usque tempus legatus erat sacrorum Antistes, Internuntii solum nomine insignis, visum est Nobis eiusdem munus potiore honoris gradu condecorare. Quae cum ita sint, Nos, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, Internuntiaturam Apostolicam Indonesianam in Nuntiaturam Apostolicam, eodem titulo retento, erigimus et constituimus, eidemque Nuntiaturae sic per Nos erectae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edieimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Nuntiaturae Apostolicae Indonesianae, sic per Nos erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 132-133

 

Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top