PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MIRABILI SANCTAE*
NOVUS LEGUM CODEX SACRI ORDINIS FRATRUM
MILITUM HOSPITALIS
S. IOANNIS HIEROSOLYMITANI,
NUNC ORDINIS MELITENSIS NUNCUPATI, APPROBATUR.
Ad futuram rei memoriam. — Mirabili Sanctae Ecclesiae renovandae
atque instaurandae consilio et operi, cui nostra aetate divino Spiritu amante
Oecumenicum Concilium Vaticanum II, hoc ipso die ad exitum deveniens, quam
diligentissime studuit, insignis etiam fidelisque Ordo Melitensis apta quadam
continuatione videtur insertus. Eodem enim pertinent assidui labores Moderatorum
itemque Sodalium, qui omnes, data a Summis Pontificibus praecepta servantes,
religiosae suae disciplinae morem restituendum atque ad novos hodiernae vitae
usus accommodandum curaverunt. Neque vero longiore commemorandas esse sermone
curas sollicitudinesque censemus, quibus Ecclesia sive homines sive res Ordinis
sit prosecuta, siquidem clarissimis monumentis testatae et consignatae sunt,
quaeque antea a peculiari Patrum Cardinalium coetu et nunc a Cardinali Patrono
effecta sunt, ea omnia, Ordine laetis auctibus proficiente, multos iam fructus
ediderunt. Sed illud potissimum declarare placet, duas haud levis momenti
tabulas ab huiusmodi coeptorum coniunctione esse ortas: quarum quidem altera,
quae Legis Primariae nomine distinguitur, iuris vim atque firmitatem
aliquot ante annos obtinuit, post evulgatas scilicet a Ioanne PP. XXIII,
Decessore Nostro imm. rec., d. XXIV m. Iunii anno MCMLXI anuloque Piscatoris
obsignatas Litteras Apostolicas; altera vero, plenum legum corpus efficiens,
publica Nostra indiget probatione, quam quidem per has Litteras decreturi sumus.
Praesens porro Codex iuris Melitensis copiosam, ut patet, materiam
complectitur, ita ut, ad rationes sane et instituta eiusdem Primariae Legis
accommodatus, iura omnia et munera et officia cuiusque classis Sodalium atque
etiam universi Ordinis regimen et administrationem clare explicet distincteque
definiat. Opus quidem laboriosum, in quo apparando atque perscribendo Purpurati
Patres Summumque Ordinis Magisterium diutius elaboraverunt, vetera et nova
egregie componit, quippe cum traditum a maioribus sapientiae ac virtutis,
Christianaeque in primis caritatis patrimonium in se recipiat simulque graviores
horum temporum necessitates respiciat. Votum igitur eiusdem Decessoris Nostri
feliciter impletur, qui per Litteras, quas supra diximus, aperte mandaverat, ut
Codex Melitensis, rebus omnibus pertractatis praeceptisque ad illius Legis
capita dispositis, quam primum ederetur eidemque in tota religiosae vitae
actione adiungeretur. Cum ergo Dilectus Filius Noster Paulus S. R. E. Presb.
Card. Giobbe, Magister beneficiis attribuendis seu Datarius Noster, idemque
Apostolicae Sedis hac de re Legatus, tradito novarum legum exemplari, a Nobis
postulaverit, ut eas omnes Nostra auctoritate rite probaremus atque
promulgaremus, hisce Nos precibus, quae Nostra est clarissimi Ordinis
singularisque ab eo operae tot per saecula Ecclesiae datae opinio atque
existimatio, perlibenter obsecundare statuimus. Itaque Nos, omnibus perpensis,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi novum Legum Codicem Sacri Ordinis Fratrum
Militum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, nunc Ordinis Melitensis
appellati, iuxta exemplum, quod, Italico sermone conscriptum, ex ducentis
sexaginta novem articulis, triginta tribus capitulis sexque titulis constat,
confirmamus, approbamus, promulgamus eique Apostolicae sanctionis robur
adicimus. Universis proinde eiusdem religiosi Ordinis Sodalibus praecipimus et
mandamus, ut, quae in novo Codice continentur, ea omnia fideliter constanterque
exsequantur. Hisce simul Litteris et auctoritate Nostra abrogamus et abrogata
esse declaramus ea, quae abrogari et abrogata esse in ipso novo Codice
asseveratur, dum certo fore confidimus, ut idem Ordo, haud immemor pristinarum
rerum gloriosissime a se gestarum, duce etiam huiusmodi lege, maiora in dies
incrementa capiat optimeque semper de Ecclesia deque humana societate mereatur.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis
Decembris, in festo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, anno
MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 201-203
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana