 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
CAMPOSINAE URBIS*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA CATHEDRALIS PISTORIENSIS DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam.— Camposinae urbis ac dioecesis praecipua sedes
atque domicilium cathedrale templum, prout Nobis innotuit, est habendum, quippe
cum, loco primitivae sacrae Aedis exstructum, Cleri studium omniumque fidelium
pietatem clare ostendat. Quod quidem, Divino Salvatori dicatum, cuius festum die
VI mensis Augusti quotannis sollemniter celebratur, molis amplitudine nec non
plurimis Redemptoris, Beatae Mariae Virginis nonnullorumque Sanctorum signis
magnisque pictis tabulis inter alia templa excellit et est admiratione dignum.
Anno MCMXXXVI, primo exacto saeculo ex quo pagus ille ad urbis dignitatem fuit
evectus, desideratissimus Sebastianus Presb. Cardinalis Leme da Silveira Cintra,
tunc Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii, eandem praecipuam sacram
Aedem sollemni ritu consecravit. Ne tantum Cleri studium tantaque fidelium
pietas congruo deessent praemio, Venerabilis Frater Antonius de Castro Mayer,
Camposinus Episcopus, a Nobis enixe postulavit, ut memorata ecclesia cathedralis
titulo ac dignitate Basilicae Minoris auctoritate Nostra augeretur. Nos autem,
ad divinum cultum fovendum, huiusmodi preces explere perlibenter statuimus.
Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum Camposinae urbis ac dioecesis ecclesiam cathedralem, in
honorem Divini Salvatoris dicatam, ad dignitatem Basilicae Minoris
evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris Aedibus eodem
nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 570-571
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|