 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
GLORIA DEI*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
SANCTUARIO MARIALI, QUOD A «SACRO MONTE DI VIGGIANO» APPELLATUR ET INTRA
POTENTINAE-MARSICENSIS DIOECESIS FINES EST SITUM, DEFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Gloriae Dei, unitati Ecclesiarum, amori et
concordiae nationis suae»: haec verba Iosephus Georgius Strossmayer, tunc
Bosniensis et Sirmiensis Episcopus, animo pietate flagrante ac mente futura
prospiciente in cathedrali templo suo inscripsit, quod inter annos :MDCCCLXVI et
MDCCCLXXXII Diacovae construxerat. Quae domus Dei, amplitudine insignis, opere
nobilis, omnes Iugoslaviae ecclesias cathedrales magnificentia facile superat;
atque adeo «margarita pretiosa» non est immerito nuncupata. Non solum enim
propter architecturae rationem, sed etiam propter imagines ab artificibus haud
obscuri nominis sculptas et pictas plurimum dilaudatur. Est etiam prae N obis
ferendum ad princeps hoc templum, Beato Petro Apostolo dicatum, die eius festo
permultos Christifideles peregrinantium more quotannis accedere, ut eum, qui
«fundamentum» est Ecclesiae, piis honorent obsequiis; et interiorem partem ab
Episcopo illo conditore ita esse dispositam, ut populus Dei rem divinam apte
posset participare, quemadmodum Constitutione de Sacra Liturgia, a Concilio
Oecumenico Vaticano Secundo edita, cavetur. Ad perpetuandam autem memoriam huius
universalis Synodi, feliciter nuper peractae, cuius veluti praenuntius fuit
aedificator istius templi cathedralis, et ad recolendum centesimum annum exactum
a quo mirabile idem opus coeptum est exstrui, Venerabilis Frater Stephanus
Bäuerlein, Diacovensis seu Bosniensis et Sirmiensis Episcopus, Nos rogavit, ut
id Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo
obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem Diacovensem seu
Bosniensem et Sirmiensem, Deo in honorem Sancti Petri Apostoli consecratam, ad
honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sieque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 568-569
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|