 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
ILLUSTRI LAUDE*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA CATHEDRALIS PISTORIENSIS DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Illustri laude ornatur templum princeps
Pistoriense, quod antiquitate, pulchritudine, religione maxime commendatur.
Extruetum est enim saeculo XII ineunte, in loco, ubi duae ante surrexerant
ecclesiae, fulgetque etiamnum, praeter absida, genere «Romanico» architecturae,
illius aetatis proprio. Episcopi, sanctimonia et doctrina praeclari, Pistoriensi
huic sedi decus addiderunt; ex quibus iuvat memorare Sanctum Attonem, olim
Abbatem Monasterii Vallis Umbrosae, et Beatum Andream Franchi, ex Ordine Fratrum
Praedicatorum. Nec praetermittendum est Leonem PP. X, Decessorem Nostrum, eidem
Ecelesiae ut sacrorum Antistitem praefuisse. Quemadmodum memoriae proditum est,
Romani Pontifices Urbanus II, Innocentius II, Eugenius IV, Pius IX hoc egregium
religionis domicilium inviserunt. Ad artis opera quod attinet, non est quin
admiretur sepulcri monumentum positum «Cino» Pistoriensi, amico Dantis
Aligherii, et aram argenteam Sancto Iacobo Apostolo sacram. Saeculo enim XII
reliquiarum eius pars Compostella advecta est ibique condita. Qua de causa
evenit, ut Pistorium quasi secundarium fieret sanctuarium, quod Christifideles,
ob Sancti Iacobi religionem, peregrinantium more frequentes adibant. Populus Dei
praeterea imaginem Beatae Mariae Virginis, quae vulgo «Madonna delle Porrine»
nuncupatur, impensis colit obsequiis. Templum denique affiuit sacra supellectile
variae quidem pulchritudinis, unius fere pretiositatis. Iam Dantes Aligherius
laudibus celebravit sacrarium Pistoriense, utpote venustis rebus refertum.
Volens autem Nostro munere ecclesiam hanc principem honore augere, Venerabilis
Frater Marius Longo Dorni, Pistoriensis Episcopus, vota etiam significans
universi Cleri atque fidelium, suis curis commissorum, Nos rogavit, ut eam
Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo
obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Pistoriensem, Deo in
honorem Sancti Zenonis, Episcopi et Confessoris, consecratam, ad dignitatem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae
templis eodem nomine appellatis rite competunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 569-570
© Copyright 1965 - Libreria
Editrice Vaticana
|