The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

LUCANAE GENTI*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS SANCTUARIO MARIALI,
QUOD A «SACRO MONTE DI VIGGIANO» APPELLATUR ET INTRA
POTENTINAE-MARSICENSIS DIOECESIS FINES EST SITUM, DEFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Lucanae genti universae carissimum constat esse sacrarium, quod in finibus Potentinae et Marsicensis dioecesis exsurgit, atque Beatissimae Dei Genetricis, a «Sacro Monte di Viggiano» appellatae, quasi augusta quaedam aula celebratur. Namque venerandum ibi et insigne antiquitate ac pulchritudine asservatur simulacrum Augustae Virginis Puerum Iesum sustinentis; quod quidem in proximo monte, montium Lucanorum editissimo, caelesti flamma indice — ut perhibent — mirabiliter est inventum. Ut unum ergo nomen, Mariae scilicet, sive templo sive loco fuit, ita una semper in tota regione Patrona et Regina est exculta. Cuius honori religiosissimi filii, nullis parcentes incommodis et laboribus, aedem artificiose exstruendam, et quam nobilissime et marmore et auro pictisque tabulis decorandam curaverunt. Quae, tribus alis, pretioso lacunari tholoque instructa, post aram maximam auratum thronum habet, in quo mariale signum est collocatum. Crebriores, nec mirum est, eo fiunt peregrinationes iis praesertim mensibus, quos Christianorum pietas ad caelestem Matrem publice laudandam destinare consuevit: tunc enim est ingens fidelium numerus, quippe qui ex dissitis etiam locis adveniant. Neque illustri huic domicilio beneficia et gratiae a Decessoribus Nostris defuerunt; quin etiam hunc ipsum in annum, quindecim revolutis lustris, coronati Leonis PP. XIII auctoritate simulacri memoria incidet sollemniterque agetur. Atque Nos, dum preces Venerabilis Fratris Augusti Bertazzoni, Archiepiscopi-Episcopi Potentini et Marsicensis, nomine sive utriusque cleri sive christianae plebis relatas, libenti animo excipimus, ideoque templum amplissimo Basilicae Minoris titulo honestare statuimus, hanc veluti benevolentiae consuetudinem et servare volumus et confirmare. Quapropter ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctuarium, Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae, quae a «Sacro Monte di Viggiano» vulgo appellatur, dicatum atque intra Potentinae-Marsicensis dioecesis fines exstructum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et condecoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 566-567

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top