 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTI FAMULO*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
URBANA ECCLESIA SANCTI ANDREAE APOSTOLI DE VALLE DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Christi fumulo, germano Petri» (cfr. Brev.
Rom., Off. S. Andr.), Sancto Andreae Apostolo sacrum templum, cui «de Valle»
adiecta est appellatio, in iis merito ecclesiis numeratur, quae Urbem Romam
magnificentia, artificiosis operibus, pietatis exercitatione potissimum
decorant. Super parietinas theatri Pompei, munificentia Alexandri et Francisci
Peretti Montalto Cardinalium, egregia haec moles fuit exstructa; cui Carolus
Maderno, magni nominis architectus, tholum imposuit, qui ad maiestatem
hemisphaerii Basilicae Vaticanae proxime accedit. Resplendet praeterea haec aula
Dei imaginibus eleganti manu perfectis a Domenico Zampieri, «Domenichino» vulgo
nuncupato, aliisque artificibus. Est etiam prae Nobis ferendum eam insignem esse
sepulchris Pii PP. II et Pii PP. III, Decessorum Nostrum, ac pluribus
aediculis a latere positis, ubi monumenta quorundam Purpuratorum Patrum
Ecclesiae exstant. E quibus unum Michaėl Angelus Bonarrotius fertur delineasse.
Est quoque memoratu digna eiusmodi aedicula, quam Maffeus Barberini, qui, ad
Summi Pontificis dignitatem provectus, appellatus est Urbanus VIII, erexit.
Continens sacrarium non modicam etiam movet admirationem, estque a Pio PP. IX,
item Decessore Nostro, praecipuis laudibus ornatum. In hoc denique Sancti
Andreae templo religiosos ritus sollemniter contigit celebrari. Qua ex parte
iuvat memorare Sanctum Vincentium Pallotti ibi instituisse supplicationem in
octavum diem ea mente, ut Redemptoris munere, qui mundo apparuit, christianae
Ecclesiae in fidei unitate componerentur. Imago etiam Divini Infantis, quae e
nomine Sancti Caietani solet appellari, pios populi animos ad se convertit. Libet praeterea meminisse Pium PP. IX et Ioannem PP. XXIII eodem in templo praeclaros habuisse sermones; hic vero Pontifex Maximus, quem proxime sumus
subsecuti, illi dignitatem tituli tribuit, Purpurati Patris proprii. Quam sedem
honoris primum obtinet nunc Dilectus Filius Noster Aloisius Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalis Traglia, Noster in Urbe Vicarius Generalis in
spiritualibus. Cupiens autem templo novum decus adiungere, dilectus filius
Antonius Sagrera, Praepositus Generalis Clericorum Regularium, qui, Theatini
vulgo vocati, in eius ministerio versantur, Nos submisse rogavit, ut idem
Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo
obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum urbanam ecclesiam Sancti Andreae Apostoli
de Valle ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus cum
iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo
Piscatoris, die XX mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 284-287
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|