The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE OMNIA*

APOSTOLICA NUNTIATURA APUD PACHISTANIAM ERIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quae omnia haud mediocri sint utilitati ad firmiores reddendas magisque frugiferas publicas necessitudinis rationes, quae Apostolicae huic Sedi cum Civitatibus intercedant, ea mature constituere solemus. Cum igitur sacra Pachistaniensis Legatio, quam conditam a Pio PP. XII, Decessore Nostro imm. rec., per similes Litteras die IX mensis Octobris anno MCMLI anulo Piscatoris obsignatas, ecclesiasticus Vir, Internuntii solum nomine insignis, ad praesens usque tempus rexit, ad potiorem nunc gradum evehenda esse videatur, huiusmodi Nos negotium statim ac publice, edito scilicet auctoritatis Nostrae decreto, conficere statuimus. Itaque motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi eademque auctoritate Nostra, Internuntiaturam Apostolicam apud Pachistaniam in Nuntiaturam Apostolicam, sedem etiam Karachiensem confirmantes, erigimus et constituimus; eidemque Nuntiaturae ita a Nobis erectae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Nuntiaturae Apostolicae Pachistaniensi, sic a Nobis erectae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Decembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio. 

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, p. 134

 

Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top