 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUO FIRMIORA*
INTERNUNTIATURA APOSTOLICA IN REPUBLICA
ARABICA UNITA
IN NUNTIATURAM ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quo firmiora efficerentur publica officiorum
vincula, quibus Apostolica haec Sedes et Respublica Arabica Unita inter se
continentur, visum est Nobis munus sacrorum Antistitis, qui ad praesens usque
tempus Internuntii nomine appellatus eo solebat legari, dignitatis gradu et
momento augere. Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra Internuntiaturam Apostolicam, in Republica Arabica Unita olim
constitutam, in Nuntiaturam Apostolicam erigimus eique omnia et singula iura,
privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria
sunt, deferimus, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem religioni
provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Nuntiaturae
Apostolicae in Republica Arabica Unita sic per Nos erectae, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Ianuarii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 203-204
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|