PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAM SEDEM*
APOSTOLICA NUNTIATURA APUD REMPUBLICAM
ARABICAM SYRIACAM CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quam sedem Pius PP. XII, Decessor
Noster desideratissimus, ad publicas officiorum rationes cum Syriaca Civitate
ordinandas, per Litteras Apostolicas die XXI mensis Februarii anno MCMLIII datas
in urbe Damasco condiderat, eam in praesenti et gravitate muneris et dignitatis
gradu esse augendam censemus. Id enim fore confidimus, ut ex consilio huiusmodi
non solum publica, quae diximus, vincula vel firmiora efficiantur, verum etiam
rei catholicae utilitas magna consequatur. Quapropter motu proprio, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi, Internuntiaturam
Apostolicam, in Republica Arabica Syriaca olim constitutam, in Nuntiaturam
Apostolicam erigimus et constituimus, eique omnia et singula iura,
privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria
sunt, deferimus atque tribuimus. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; eidemque Nuntiaturae Apostolicae Syriacae, sic a Nobis
erectae, nune et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
II mensis Februarii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, p. 204
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana