PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SINGULARI CONSENSIONE*
APOSTOLICA NUNTIATURA APUD FINNICAM
CIVITATEM ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Singulari consensione Apostolica haec Sedes
summique Finnicae Civitatis Moderatores eas officiorum rationes, quae iam sibi
mutuo intercederent, non solum confirmare, sed etiam perficere statuerunt. Quod
igitur attinet ad Nos, Sanctae Ecclesiae bono atque utilitati sedulo
consulentes, itemque commissi Nobis muneris partes mature exsequentes, novam
Legationis sedem ibidem condendam esse censemus, quae, certis praedita iuribus,
publica apud Finnorum gentem vigeat auctoritate. Itaque motu proprio, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi, Apostolicam Nuntiaturam apud Finniam
erigimus atque constituimus, eidemque omnia et singula deferimus officia,
privilegia atque indulta, quae Legationum huiusmodi propria sunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque Legationi, sic per
Nos constitutae, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Februarii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, p. 205
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana