 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAE PUBLICA*
APOSTOLICA NUNTIATURA APUD LIBERIAM
ERIGITUR.
Ad perpetua m rei memoriam. — Quae publica officiorum vincula Apostolicam hanc
Sedem cum nobili Civitate Liberiana iam pridem coniungebant, ea Pius PP. XII,
desideratissimus Noster Decessor, ita firmare voluit, ut per similes Litteras,
die XII mensis Iulii, anno MCMLI sub anulo Piscatoris editas, sacrae officium
legationis in urbe Monrovia constitueret idemque ecclesiastico Internuntio
gerendum concrederet. Nunc autem, cum utraque auctoritas, commune consilium
capiens commodumque gentis respiciens, mutuas huiusmodi rationes perficere
statuerit, Apostolicam, quae ibidem exstat, sedem ad elatiorem gradum provehere
potioreque iure donare Nos nihil dubitamus. Quae cum ita sint, motu proprio,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi Nostraque
item auctoritate, Internuntiaturam Apostolicam apud Liberiam in Nuntiaturam
Apostolicam, sedem etiam Monroviensem confirmantes, erigimus et
constituimus; eidemque Nuntiaturae ita a Nobis erectae omnia et singula
deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi
Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi Nostri testificationem
religioni provehendae esse conducturam. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique
Apostolicae Nuntiaturae Liberianae, sic a Nobis erectae, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 348-349
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|