 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CLARISSIMUM DEDERUNT*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
TEMPLO OPPIDI IAROSLAVIAE, BEATAE MARIAE VIRGINI DOLOROSAE SACRO, ATTRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Clarissimum dederunt nomen Iaroslaviae, quod est
oppidum Polonorum in finibus dioecesis Premisliensis, effigies et ecclesia, ad
cultum ambae Beatissimae Dei Genetricis pertinentes. Altera enim, a quodam
anachoreta artificiose exculpta atque XIV saeculo ibidem reperta, impensam
continuo pietatem fidelium movit, qui plurimi ob famam etiam signorum, ope
auxilioque Sanctae Virginis patratorum, ad hodiernum usque diem suas ante eam
fundere preces ac fervida deferre vota consueverunt. Eadem iam praeterita aetate
a sacrorum Antistite perpulchro pretìosoque diademate fuit redimita: cuius rei
memoria, duobus exactis saeculis, magna coram multitudine nuper est celebrata.
Templum vero, cum lignea primum aedicula mariale simulacrum excepisset, ad
probatissimas architecturae rationes semel iterumque fuit exstructum et assiduo
variorum civium ordinum concursu, ipsis populi primoribus nihil exceptis, pie
frequentatum. Id ergo multum artis venustas commendat, sed magis neque dubie
studium omnia venerationis officia praestandi Almae illi Matri, cui Polonia
semper fidelis tamquam filia amantissima naturali ingenio suo devota esse
cognoscitur. Hisce ergo impulsus causis votumque interpretatus sodalium
religiosorum, qui in hac aede mariali sacro ministerio funguntur, Praepositus
Polonae provinciae Ordinis Praedicatorum dedit litteras ad Nos, quibus peteret,
ut, edito Nostrae vi potestatis peculiari decreto, ad honorem Basilicarum
pernobile templum Iaroslaviense eveheremus. Quas preces, accedente suffragatione
tum Auxiliaris Antistitis Premisliensis Latinorum, tum Generalis Dominiciani
Ordinis Procuratoris, libentissimo animo admittendas esse censemus, idque fore
confidimus, ut, tanto collato beneficio, pietas in Deiparam atque observantia
maioribus in dies incrementis augeatur. Quapropter ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,
templum, Deo in honorem Beatissimae Mariae Virginis Dolorosae dicatum et in
oppido Iaroslavia, intra Premisliensis Latinorum dioecesis fines exstructum,
titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus ac decoramus,
omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis, eodem nomine
insignibus, rite eompetunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piseatoris, die XII mensis
Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 628-629
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|