 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUO FIRMIORES*
INTERNUNTIATURA APOSTOLICA
SENEGALIENSIS
AD NUNTIATURAM APOSTOLICAM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quo firmiores redderentur magisque frugiferae
publicae necessitudinis rationes, quae Apostolicae huic Sedi cum Civitate
intercedunt Senegaliensi, ad quam usque adhuc legatus erat sacrorum Antistes,
Internuntii solum nomine insignis, visum est Xobis eiusdem munus potiore gradu
honoris condecorare. Quae cum ita sint, Nos, motu proprio, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi, auctoritate Nostra,
Internuntiaturam Apostolicam Senegaliensem in Nuntiaturam Apostolicam,
eodem titulo retento, erigimus et constituimus eidemque Nuntiaturae sic per Nos
erectae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas,
indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certa spe freti hanc animi
Nostri testificationem religioni provehendae esse conducturam. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; ipsique Nuntiaturae
Apostolicae Senegaliensi, sic per Nos erectae, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 349-350
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|