 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
FLORES EDENS*
ROSA AUREA BASILICAE BEATAE MARIAE
VIRGINIS A GUADALUPE, INTRA FINES ARCHIDIOECESIS MEXICANAE POSITAE, TRIBUITUR
ASSERVANDA.
Venerabili Fratri Michaëli Dario Miranda et Gómez, Archiepiscopo Mexicano.
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Flores edens et
spargens, sive olim, uti ferunt, cum prodigialem praesentiam suam testatam
voluit, sive continenter, cum caelestia munera, quae iis significantur,
supplicibus dilargitur, Beata Maria Virgo Guadalupensis catholicae genti
Mexicanae ab ipsis fere eius initiis praeesse cognoscitur. Paulo enim postquam
crux in terra illa recens reperta, ubi ingenii cultus non modicus sed verae
fidei expers ante viguerat, fuit constituta, augusta Deipara sedem ibi
collocavit. Autochtoni cuidam in colle «Tepeyac» prope Mexicopolim mense
Decembri anno MDXXXI se obtulit conspiciendam. Quo in loco parva aedes sacra
primo est aedificata, deinde amplior ecclesia condita ac demum praeclarum
templum, opere nobilissimum, excitatum, quod totius Americae celeberrimum
sacrarium mariale evasit. Cultus enim, Guadalupensi Virgini exhibitus, finibus
Mexicanae Dicionis non poterat contineri, sed, exundantis fluminis instar, in
omnes fere regiones illius continentis, in exteras plagas et in longinquas
Insulas Philippinas pervasit. Summi vero Pontifices, Decessores Nostri, hanc
marianae pietatis formam ac sedem privilegiis aliisque subsidiis provehere
studuerunt. Satis est memorare Benedictum PP. XIV templum illud collegialis
ecclesiae honore auxisse et in Beatae Mariae Virginis fidem tradidisse Mexicanam
Nationem; Leonem PP. XIII concessisse, ut venusta imago, qua Deipara,
appellatione illa insignis, exprimitur, suo nomine et auctoritate aureo
diademate redimiretur; Sanctum Pium Pp. X eidem templo Basilicae Minoris
dignitatem tribuisse et Dei Genetricem ibi excultam totius Americae Latinae
renuntiasse caelestem Patronam; Pium PP. XII et Ioannem PP. XXIII ob Conventus
Mariales ad Guadalupense sacrarium celebratos Christifideles, qui iis
intererant, per aetherias undas esse allocutos ac salutaribus incita visse
hortamentis. Nos autem, populum Mexicanum cunctasque gentes Americae Latinae
singulari cum benevolentia et pastorali cum sollicitudine respicientes,
venerabile templum Guadalupensis Virginis eximio honore, qui paucis ecclesiis solet obtingere, condecorare, scilicet
auream Rosam eo mittere, decrevimus. Munera igitur, a Decessoribus Nostris eidem
delata cumulando, exoptamus rogamusque, ut «Mater Americae, caelestis
Missionaria Novi Orbis», quemadmodum Ioannes PP. XXIII Beatam Mariam Virginem a
Guadalupe piissimo, quo erat, animo nuncupavit
(cfr. A. A. S., LIII, 1961, p. 687), florum seu spiritualium gratiarum
abundantiam novo misericordiae suae impetu in populos illos, Nobis carissimos,
effundat; ut videlicet, eius praesentissima intercessione, fides a maioribus
tradita et huius excelsi sacrarii ope, magna ex parte, etiam inter difficultates
summas, integra servata, magis magisque vigescat, atque adeo id, quod Concilio
Oecumenico Vaticano Secundo nuper absoluto erat propositum, ibi ad effectum
feliciter deducatur. Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, Basilicae Beatae
Mariae Virginis a Guadalupe, intra fines archidioecesis Mexicanae positae,
Rosam ex auro conflatam ibique religiose asservandam harum Litterarum vi
tribuimus et largimur. Quae vero in sollemni Benedictionis Rosae huiusmodi
caerimonia a Deo supplices postulavimus, ut nimirum prospera cuncta
concederet, adversa destrueret, ea iterum impenso animi ardore a misericordiarum
Patre effiagitamus ut universo populo Mexicanae Nationis cumulate impertiat.
Ut autem sacrum hoc munus cum honore, quemadmodum par est, suscipiatur, volumus
illud eidem Guadalupensi templo dari per Dilectum Filium Nostrum Carolum
Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyterum Cardinalem Confalonieri, Sacrae Congregationis Consistorialis Propraefectum. Cum vero ibidem sacrum sollemne ea de
causa peragetur, omnibus utriusque sexus Christifidelibus, qui peccata sua
confessi et sacra Communione refecti, vel eidem sacro interfuerint vel illo die
templum visitaverint ibique pro Sanctae Ecclesiae bono pias preces ad Deum
fuderint, de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Apostolorum Petri et
Pauli atque Nostra auctoritate confisi, Indulgentiam plenariam benevolenter in
Domino elargimur. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Martii, anno MCMLXVI,
Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, p. 475-476
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|