PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
CLARISSIMUM DEDERUNT*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS ŤA CATENAť IN OPPIDO LAURINIANO,
INTRA COSENTINAE ARCHIDIOECESIS FINES, DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclara sedes pietatis marianae perhibetur
esse sacrarium Beatae Mariae Virginis Ťa Catenať, qua oppidum Laurinianum,
archidioecesis Cosentina, quin etiam tota Bruttiorum regio, quam Calabriam vulgo
appellant, spirituali ratione aluntur ac nobilitantur. Hoc religionis studium ab
anno MCCCI repetitur, quo, uti tradunt, imago, quae Deiparam refert Divinum
Infantem et catenam manibus tenentem, est inventa. Quae post varios eventus,
quibus veluti tenebris fuit obvoluta rursusque in lucem prolata, saeculo
praeterito postremum est reperta. Ex illo tempore pietas erga Dei Genetricem,
hoc nomine insignem, permagnis est aucta incrementis, praesertim postquam
sacrarium Clericis excalceatis Sanetissimae Crucis et Passionis Domini Nostri
Iesu Christi est ereditum et imago, auctoritate Canonicorum Collegii Petrianae
Basilicae Vaticanae, sollemniter aureo diademate redimita. Accedebat vero, ut
vetus ecclesia multitudinem Christifidelium, quae eo confluebant, iam capere non
posset. Hac de causa, navitate religiosorum sodalium, quos diximus, novum
templum anno MCMXXIX coeptum est aedificari. Opus molis amplitudine conspicuum,
structurae genere nobile, imaginibus udo illitis venusta, variis marmoribus
renidens, effectum est digna aula, ubi Beata Maria Virgo coleretur. Cupiens vero
hoc regionis Calabriae sanctuarium, Nostro beneficio, amplius honestare, votaque
significans cleri et populi Dei, dilectus filius Fidelis Pomes, hodiernus eius
rector, Nos submisse rogavit, ut Basilicae Minoris nomine ac iure idem
donaremus. Quibus precibus Venerabiles Fratres Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinales Iosephus Pizzardo et Ferdinandus Cento atque Venerabilis Frater
Dominicus Picchinenna, Archiepiscopus Cosentinus, sunt suffragati; iisdem Nos,
egregium istud marialis cultus domicilium studiose respicientes, libenti animo
obsecundare statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Deo in honorem
Beatae Mariae Virginis Ťa Catenať in oppido Lauriniano, intra fines Cosentinae
archidioecesis, consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus
adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine decoratis rite
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 629-630