 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
AMICAE NECESSITUDINIS*
APOSTOLICA NUNTIATURA APUD IRANIANUM
IMPERIUM ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Amicae necessitudinis rationes cum nobili Persarum
natione Apostolica Sedes, auspice Pio PP. XII, Decessore Nostro imm. rec., iam
inde ab anno MCMLIII, composuit fuitque statim usu comprobatum, quantum ex
iisdem utilitatis catholicae Ecclesiae oriretur. Nunc autem, summis illius
populi auctoritatibus consentientibus, ea quae diximus vincula vel arctiora esse
reddenda censemus ideoque, pro muneris Nostri parte, sacram ibidem conditam
Legationem ad superiorem gradum et ordinem provehere statuimus. Quapropter motu
proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, harum Litterarum vi
Nostraque auctoritate, Internuntiaturam Apostolicam apud Iranianum Imperium in
Nuntiaturam Apostolicam erigimus et constituimus, eiusque sedem in urbe
Teherania collocamus. Ei ergo, sic per Nos erectae Nuntiaturae, omnia et singula
deferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae huiusmodi
Legationum propria sunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; eidemque Nuntiaturae Apostolicae in Irania, sic per Nos erectae, nunc
et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a
quovis, auctoritate qualibet, scienter si ve ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Martii, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 350-351
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|