 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
BONUM OBOEDIENTIAE*
VENERABILIS DEI FAMULUS IGNATIUS A
SANCTA AGATHA, SACERDOS PROFESSUS ORDINIS FRATRUM MINORUM CAPUCCINORUM, BEATUS
RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Bonum oboedientiae» (1) ab ipso humani generis
exordio magnopere commendatur; «quae virtus», ut ait Sanctus Augustinus, «in
creatura rationali mater quodammodo est omnium custosque virtutum » (2).
Quocum Sanctus Laurentius a Brundusio, Ecclesiae Doctor lumenque
Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum, consonat, hanc sententiam proferens:
«Scala per quam Deus voluit ut homo e terrestri in coelestem paradisum
ascenderet, a temporali ad aeternam vitam, oboedientia fuit: praeceptum dedit
illi ne comederet de ligno ... scientiae boni et mali. Et per eandem scalam nos
quoque vult in coelum ascendamus » (3). Hanc ipsam viam insistens, eiusdem
religiosae Familiae sodalis, Ignatius a Sancta Agatha, quem hodie sollemni ritu
Beatorum Caelitum agmini accensemus, gloriam summam est adeptus. Iuvat igitur
Nos praeclarum hoc oboedientiae exemplum universis, quos in Domino habemus,
proponere filiis, hac praesertim aetate, qua legitimae auctoritati
obtemperatio falso quodam libertatis studio non raro praepeditur. Lectissimus
hic Ecclesiae alumnus in oppido Sancta Agatha, quod, Santhià vulgo
appellatum, finibus archidioecesis Vercellensis — tum vero temporis gradus
dioecesis ei proprius erat — continetur, die quinta mensis Iunii anno millesimo
sexcentesimo octogesimo sexto est natus, quartus filius Petri Belvisotti et
Mariae Elisabethae Balocco, qui, opibus affatim praediti, tamen religionem
merito arbitrabantur amplissimas divitias et certissimum domus suae praesidium.
Eadem die aqua sospitali baptismatis abluto indita sunt nomina Laurentii
Mauricii, quibus eum futurum esse invictum, licet sine sanguinis profusione,
testem Domini Iesu quasi praenuntiabatur. Dei praeventus amore ac disciplina
domestica eaque egregia usus, mature coepit ad pietatis rationes se conformare.
Cum octavum ageret annum est patre orbatus; quam ob rem sacerdoti cuidam
religione venerando traditus fuit, qui eius animum excoleret humana divinaque
sapientia. Ab episcopali Curia Vercellensi inter pueros, presbyterorum sacris
operantium ministros, ascitus atque adeo ecclesiastica veste indutus, Dei
famulatui tam tenella aetate se mancipari gaudebat. Iam tum parvulos ad
christianam doctrinam informare piosque sermones ad eos habere consueverat.
Vercellas deinde vocatus, ubi in
theologicas aliasque incumberet disciplinas, ad ineundum sacerdotium alacriter
se naviterque composuit. Tandem anno millesimo septingentesimo decimo, autumni
tempore, quod ille, qui non saeculo sed sacrario natus erat, impense
concupierat, id feliciter est consecutus: sacerdos inauguratus, divina hostia
primum litavit ingenti cum animi ardore, qui per totius vitae cursum numquam
deferbuit. Paulo post nobilis gentis Vercellensis, Avogadro nuncupatae, liberos, quibus alii discipuli sese adiunxerant, cum esset ipse abundanti doctrina
eruditus, ingenuis artibus instituendos suscepit. Simul vero in urbe Vercellis
eiusque agro sacrum ministerium non modica cum fructuum copia obibat. Nonnullos
annos in his versatus muneribus, ad ecclesiam collegialem patrii oppidi est
accersitus, in qua ut puer sacerdotum minister olim aliquandiu degerat.
Canonici tamen officium ac dignitatem renuit atque paroeciam sibi creditam
dimisit, quippe qui alio se a Deo vocari sentiret. Cum igitur commentandis
rebus aeternis, abstractus a saeculi strepitu, per statos dies vacasset, Ordini
Fratrum Minorum Capuccinorum nomen dare constituit. Ad cunctantem Moderatorem
Provincialem verba dixit, quibus tota eius pietatis ratio vitaeque institutum
comprehenduntur: se in tenuissimis operibus patratis semper suam ipsius
voluntatem esse secutum, idemque circa futurum tempus praesentire; hac de causa
incertum se reddi. Ut re vera Deo famularetur, oportere se divinam exsequi
voluntatem oboedientiae se penitus dedendo. Voti compos factus, Cherium in
coenobium sodalium Capuccinorum se contulit, ne salutatis quidem necessariis et
amicis. Itaque, die vicesima quarta mensis Maii anno millesimo septingentesimo
sexto decimo hirtam vestem Seraphici Ordinis sumens, iugo oboedientiae cervices
submisit et Ignatii a Sancta Agatha nomen accepit. Exinde huius ceterarumque
virtutum exercitatione, novo veluti actus impulsu, ad sanctitatis fastigium
nitebatur. Postquam, tirocinio emenso, votorum sponsione se Deo obligavit,
Salutias est iussus concedere, ut aeditui munere fungeretur; quod multos annos,
etiam cum Augustae Taurinorum moraretur, maxima cum humilitate, summa cum
diligentia gessit. Praeterea huius in urbis coenobio, quod «Mons Capuccinorum»
vulgo appellatur, Christifidelibus peccata confitentibus aures, immemor laboris,
assidue praebebat. Hi autem perfrequentes ad eum accedebant, ut eius
sanctimonia, prudentia, benignitate ad bonam revocarentur frugem aut ad
perfectionis studium confirmarentur. Anno millesimo septingentesimo tricesimo
primo ei est mandatum grave officium magistri novitiorum, qui in coenobio Montis
Regalis in eadem Pedemontana regione Ordinis instituta discebant. Iis igitur
tria fere lustra praefuit optima et fructuosissima arte educandi, consilio
videlicet ac disciplina, maxime vero vitae suae exemplo et caritate, quae «ad
alios se inclinat, ad alios se erigit; aliis blanda, aliis severa, nulli
inimica, omnibus mater» (4). Ex illa vero schola virtutum tales prodierunt
religiosi sodales, ut etiam postmodum, quam egregio usi essent magistro, facile
dignosceretur. Nec solum in novitios sed etiam in populum, qui ad eum
accurrebat, animi mentisque suae divitias profudit. Captivis quoque militibus ea
auxilia praebuit, quae solum homo Deo coniunctissimus potest impertire. Iis, qui
olim eius disciplinae fuerant alumni quique, in cotidiani muneris acie
constituti, eius consilium precesque exquirebant, paternas curas non desinebat
impendere. Ex quibus unus, Evangelium in Congo, in longinqua Africae plaga,
multo cum labore disseminans, cum in eo esset, ut propter gravem morbum oculorum
inde discedere cogeretur, magistro suo epistulam reddendam curavit, qua eum
precabatur, ut sanitatem sibi a Deo impetraret. Ignatius, animo commoto ante
Iesum Christum in augusto altaris Sacramento praesentem prostratus, candide rogavit, ut, si ei
placuisset, aegritudo «boni operarii illius» in se, «ad nihil utilem
hominem», transferretur. Quam commutationem Deo permittente, factum est, ut
ipse oculis caperetur neque amplius legere posset, missionalis autem
convalesceret. Medicinis frustra adhibitis, piissimus vir, voluntaria veluti
caritatis victima, magistri novitiorum munere est solutus et Augustam Taurinorum
remissus; ubi, peritissimorum ope medicorum, paulatim etiam ad sanitatem
revertit. Cum Pedemontium saevissimo bello affligeretur, sacerdotibus est
praepositus, qui spiritualem curam militum habebant: ubi vulneribus saucii
decumbebant, animam agentes gemebant, eo indefatigatus apostolus advolabat,
solacium allaturus et levamentum. Rebus compositis, coenobium Taurinense repetiit, ubi ad exitum usque animabus ut conscientiae iudex et consiliorum auctor
studiosissime aderat. Singulari benevolentia fratres conversos prosequebatur,
Moderatorum iussu singulis hebdomadibus christiana eos instituens doctrina.
Plures annos ad sodales suos, spiritualium exercitationum causa congregatos,
sacras orationes habuit maxima cum audientium utilitate. Continenter autem
elucebat in eo oboedientiae virtus, utpote cui persuasum esset voluntatem
Moderatorum, etiam in rebus minoris momenti, certam esse significationem
voluntatis divinae. Quin etiam, cum, morbo correptus, a fratre converso
adiuvaretur, hunc dominum suum appellare eique modestissime parere consueverat.
Prodigialibus muneribus locuples, in exstasin constitui, secreta animarum
perscrutari, futura praenoscere, infirmos e morbo recreare est saepius visus. Ea
erat humilitate, ut bonam, quae de ipso conciperetur, opinionem omnibus
defugeret viribus, labores serviles quasi ad se pertinentes expeteret.
Cruciatibus in se ultro animadvertebat, ut «corpus suum in servitutem
redigeret» (5) et Christi, doloribus obnoxii, simili or redderetur; ea tamen
abundabat hilaritate, quae eorum propria esse solet, qui Deo se plane
permittunt. Beatam Mariam Virginem perpetuis venerabatur obsequiis, potissimum
Rosarii preces recitando, et Dominum Christum sub panis specie latentem angeli
in modum adorabat, multas horas in tam salutari pietatis officio ducens. Ad eius
vero complexum iam se paravit: exeunte enim mense Angusto anno millesimo
septingentesimo septuagesimo in febrim incidit, quam non amplius se depulsurum
esse affirmavit, praesciens die festo Sanctorum Mauricii et Sociorum Martyrum de
vita se migraturum. Ingravescente morbo, sodales iussit valere, rogans, ut sibi
ignoscerent, gratias egit Ordini suo, quod ipsum excepisset, et vota religiosa fere iuvenili
cum animi alacritate iteravit. Paulo post mediam noctem, die, quam praedixerat,
id est vicesima secunda mensis Septembris eodem anno, ad haec verba, quae
Moderator e more Ecclesiae pro moriente est elocutus: «constitutus igitur inter
agmina Beatorum, contemplationis divinae dulcedine potiaris in saecula saeculorum», Ignatius a Sancta Agatha, veluti dicto audiens, eo discessit, ubi,
oboedientiae praemio dives, suavitate illa inenarrabili in aevum sempiternum
frueretur. Illucescente die, cum per urbem dilatum esset «sanctum virum a
Monte Capuccinorum» obiisse, ingens multitudo ad coenobium est effusa, ita ut
vix arceretur, ne particulas vestis eius subriperet. Increbrescente igitur
Servi Dei sanctimoniae fama, quam Deus miraculis visus est comprobare, Causa de
Beatorum Caelitum honoribus ei decernendis est acta, atque post ordinarios, ut
appellant, processus, Commissio introductionis Causae, apud Sacram Rituum
Congregationem agendae, a Pio PP. VI, Decessore Nostro, die vicesima tertia
mensis Februarii anno millesimo septingentesimo octogesimo secundo obsignata.
Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis, de virtutibus theologalibus et
cardinalibus Venerabilis Ignatii a Sancta Agatha est disceptatum; quas,
omnibus perspectis et expensis, a Famulo Dei heroum in modum cultas esse Leo PP.
XII, item Decessor Noster, lato Decreto die undevicesima mensis Martii anno
millesimo octingentesimo vicesimo septimo, edixit. Exercita, post haec
quaestione de miraculis, quae, eiusdem nomine invocato, a Deo ferebantur
patrata, omnique re in consuetis comitiis diligenter exquisita, Nos die vicesima
tertia mensis Novembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto de duobus
pronuntiavimus constare. Unum igitur superfuit excutiendum, num Famulus Dei
inter Beatos Caelites tuto foret recensendus. Quod quidem factum est; Purpurati
enim Patres sacris Ritibus tuendis praepositi, Praelati Officiales Patresque
Consultores id fieri posse cunctis sententiis affirmarunt. Quorum exceptis
suffragiis Deoque enixis adhibitis precibus, Nos die quarta decima mensis
Martii anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto ad Venerabilis Famuli Dei
Ignatii a Sancta Agatha sollemnem Beatificationem tuto procedi posse ediximus.
Quae cum ita sint, Nos, vota Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum et
Christifidelium Pedemontanae regionis explentes, harum Litterarum vi et
auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Dei Famulus
Ignatius a Sancta Agatha, sacerdos, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque
corpus et lipsana seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus
deferendae, publicae Christifidelium venerationi
proponantur, atque etiam ut eiusdem Beati imagines radiis decorentur. Praeterea
eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de eo quotannis recitetur Officium de
Communi Confessorum non Pontificum cum lectionibus propriis per Nos approbatis
et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis item probatis celebretur
iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi autem Officii
recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in archidioecesi
Vercellensi, cuius intra fines Beatus ipse ortus est, atque Taurinensi, in qua
diem obiit supremum; itemque in templis et sacellis ubique terrarum sitis,
quibus Ordo Fratrum Minorum Capuccinorum utitur, ab omnibus Christifidelibus,
qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, ab omnibus
sacerdotibus, ad tempIa seu sacella, in quibus eiusdem Beati festum agatur,
convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis Venerabilis
Ignatii a Sancta Agatha, servatis servandis, praedictis in templis seu
sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate statuendis, intra annum
postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana fuerint
peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non
Decretis de non cultu editis ceterisque quibusvis contrariis. Volumus autem, ut
harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae
Rituum Congregationis subscripta sint eiusdemque Congregationis sigillo
munita, etiam in iudicialibus disceptationibus, eadem prorsus fides adhibeatur,
quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Aprilis, dominica in
Albis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 351-356
(1) S. Aug., Enarr. in Ps. 70, II, 7; PL 36, 897.
(2) De Civ. Dei, XIV, 12; PL 41, 420.
(3) Oper. Omn. V, 1, 1938, p. 522.
(4) S. August., De cat. rud. 15; PL 40, 328.
(5) Cfr 1. Cor. 9, 27.
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|