 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
HUMILIS RELIGIOSI*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA
SANCTI GERARDI MAJELLA IN OPPIDO «CURVELO»,
INTRA FINES ARCHIDIOECESIS ADAMANTINAE POSITA, DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Humilis religiosi sodalis, Sancti
Gerardi Majella, honori splendidum surgit templum in oppido «Curvelo», intra
fines archidioecesis Adamantinae posito, ita ut hoc etiam modo verum sit, quod
ait Salvator noster: «qui se humiliat, exaltabitur» (Luc. 18, 14). Quae
quidem ecclesia eo loco, ubi parva olim aedes Beatae Mariae Virgini sacra erat
constituta, ab alumnis Congregationis Sanctissimi Redemptoris, cuius ille est
lumen, nobili animorum alacritate fuit exstructa ab iisque cultus eiusdem
Caelitis propagatus; qui tot tantisque auctus est incrementis, ut templum illud
sanctuarii nomen acceperit. Ad quod anno MCMXVI, iisdem religiosis viris
auctoribus, plurimi christifideles ex vicinia et longinquis regionibus Brasiliae
peregrinantium in modum accesserunt. Haec autem pietatis sedes genere
structurae, quod novum Romanicum appellant, est insignis, marmoribus magni
pretii renidet, imaginibus eleganti manu ab Andrea Goretti, Italo artifice,
pictis decoratur. Molis etiam amplitudine ceterisque commendatur rebus, quibus
singularis ei decor atque dignitas tribuuntur. Ob expletum vero quinquagesimum
annum a prima illa pia peregrinatione suscepta, sollemnia apparantur, quae in
populi spiritualem utilitatem affatim versura esse probe confidimus. Quibus
permotus, Venerabilis Frater Gerardus de Proença Sigaud, Adamantinus
Archiepiscopus, Nos rogavit, ut templum, quod diximus, Basilicae Minoris nomine
ac iure donaremus, qui etiam ad Nos attulit id ipsum cupere universum clerum
populumque fidelem, suis curis commissum. Quibus precibus libenti animo
obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Deo in honorem Sancti Gerardi
Majella, in oppido «Curvelo», intra fines Adamantinae archidioecesis,
consecratam, ad honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et
privilegiis, quae templis eodem nomine ornatis rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Aprilis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 603-604
© Copyright 1966 - Libreria
Editrice Vaticana
|